124

ydoneis ac illustrissimis uiris traderes atque perennitcr habendum ac possi- dendum transfunderes uel condonares ad reliquias s. saluatoris prumiensis coenobii. quod est constructum in finibus harduuenr. ubi auotore deo pre- sidemus. una cum turba plurima monachorutn in conuentu publico sollemni- ter condonasti. casam uidelicet indominicatam cum omnibus appendiciis eius. et mansum indominicatum integrum et dimidiuni ad ipsam cuttern aspicien- tem et quicquid ibidem precio comparasti ab huogone in supradicta marka coram testibus. mancipiorum nomina hec sunt, thiedrich et coniunx eius cum infantibus. VII. gerbertus. albuuich. ihietrudis cum infantibus. IUI. adal- uuar. Alia etiam Septem mansa et dimidium. termini uero ad ipsas res as- picientes ex orientali parte terra regis quam diuidit riuolus paruus. a meri- diana parte termini usque ad fluuium mulimbach et terra adallahi et terra reginberti. ab occidentali parte terra uvolfgrammi et ruodicönis. et consan- guineorum ipsorum et terra regis usque ad stratam publicam antiquitus per- gentibus in hessa et toringa. et siluam communem s. goaris que ad ipsum monasterium pertinet. et aliorum coheredum usque ad terram hildimuodi et uualtarü et eorum heredum usque ad supradictum riuulum orientalem et terram regis. proprisum uero alium has terminaciones habentem ab orien­tali parte est terra regis. a parte meridiana currit fluuius logana. ab occi­dentali parte odinesbach. ab aquilonali parte terra filiorum thietarü. Hec omnia ut supra digessimus tradidisti prefato monasterio totum et ad integrum, quatinus ibidem deo deseniientibus proficiat in augmentis. una cum terris. domibus. edificiis. siluis. pratis. pascuis. molendinis. aquis. aquarumue de- cursibus. uuadriscapiis. mobilibus et immobilibus. exitibus et regressibus. quesitum et inquirendum. quicquid dici uel nominari potest. de tuo iure in ius et dominationem nostram transfudisti perpetualiter possidendum. eo uide­licet tenore. ut sicut ipse petisti. nostraque decreuit uoluntas. omniumque fratrum nostrorum consensit benignitas. quamdiu deo donante aduixeris. om- nes memoratas res in beneficio habeas. et insuper prestamus tibi duas eccle- sias nostras ex ratione s. saluatoris. et omnia que ad ipsas pertinent. qua- rum una sita est in nasoua. altera uero in flachta, uineam quoque unam prestamus tibi in erintra. ex uno latere habet gundoldvs. ex altera parte truduinus. Hec omnia superius comprebensa tarn de tua propria datione quam de ecclesie s. saluatoris collatione gratanti animo sub usu fructuario quamdiu aduixeris tibi cedimus sub eadem conditione. ut nullatenus pontifi- cium habeas. ipsas res alienandi uel uendendi aut commutandi. sed in Omni­bus emeliorandi uel conseruandi. et post tuum de hac luce discessum omnes prefatas res tarn eas quas tradidisti quam eas quas in prestariam accipisti. mox in ius et dominationem transeant supradicti monasterii uidelicet s. sal­uatoris. quod uocatur prumia absque ulla contradictione uel cuiuslibet con- signatione. Facta prestaria sub die. XIII. kal. marcii. anno. VI. regnante glorioso hludouuico rege in francia. anno ab incarnatione domni DCCC. LXXX. Villi, indictione. XIV. ego ansbaldus abbas prumiensis coenobii hanc prestariam a roe factam firmaui.