220

cum prefatum locum ad regendum largiremur loco illi reddiderat. flagitans ut de istis prefatis rebus et ex Ulis, que uictui eorum deputate erant. de quibus quoque illis Arnulfus rex preceptum largitus est. nostro instaurantes precepto. ac nostrae corroborationis insigniremur edicto. Cuius iustam peti- tionem libenter implentes. hec loca illis ad suam peculiaritatem perpetualiter habenda. ut ex eis uictum atque habitum consequantur. pro nostrae anime absolutione concessimus. hoc est. Appula. Auemestheim. Alsonlia. Furni- uelt. Brecenkeim. Brechina. Aacobach. Holzhusa. in Moguntia capella una. Riuenacka. Loauia. Gimtereshusa. Decima. Butiliaco. Kannis. Embilado. Tauena. Simera. Bessiaco. Uilare. Lutiaco. Bisanga. JJui- mariecclesia. Crufta. Scranna. cum omnibus abbatie s. Maorimini Salicis de- cimationibus. quas conccdimus in usus hospitum peregrinorum et pauperum. Iussimus quoque hoc presens preceptum inde conscribi per quod decernimus atque firmissime iubemus. ut ipsi fratres prelibata loca cum omnibus perti- nentiis sub eorum cura teneant. atque secure et quiete iuxta suum arbitrium illis potiantur. et nee nobis neque illi qui haue abbatiam tenuerit. aliquod seruitium impendant. excepto hoc. quod more solito benedictionem suam illi Offerent, qui ipsi monasterio presit. potestatemque teneant super ipsas res suum prepositum specialiter constituere. eumque pari modo si bene offi­cium sue prepositure non expleat degradare. Et ut hoc preceptum nostro munimine roboratum perpetualiter firmum et stabile perseueret. manu nos- tra illud firmauimus anuloque nostro consignari preeepimus.

Signum domni Karoli gloriosissimi regis.

Htigo regie dignitatis notarius ad uicem Henrici archiepiscopi sub- notauit.

Datum Kalendis Iamiarii. indictione XIV. anno .XVIIII. regnante Ka- rolo rege gloriosissimo. redintegrante .XIIII. largiore uero hereditate in- depta .1. Actum Metis ciuitate. in dei nomine feliciter. Amen.

HuS bem 3J?aritniner SMpIomator in Stier.

157. KönigKarl III. ber Einfältige, fcerorbnet auf BittenbeS @vjbi; febefs Rathod,baft beffen Nachfolgerburd) Clerusunb Volkfrei gewähltwerdenbürftm. 913, ben 13. August.

In nomine sanetae et indiuiduae trinitatis et unicae deitatis. Karolus diuina praeordinante prouidentia gloriosus rex. Cum totum sanetae dei aec- clesiae corpus sacerdotali prouisione et amministratione regalique tuitione pro- curari unumque sentire concorditer regia maiestas cum ministris domni de- beat. aequum fore censemus pontificum nostrorum petitionibus pro aecclesias- ticis negotiis subplicantium assensum prebere. quorum orationibus nos et regni nostri statum ineunetanter credimus suffragari. Omnium ergo christianae re- ligionis. nostrorumque fidelium praesentium et futurorum nouerit industria. quod Ratbodus uenerabilis s. Treuericae sedis metropolitanus archique capel- lanus noster. ut prouidus bonusque pastor in posterum praeuidens et eccle-