231

.D.CCCC.XX.VI. presidente in cathedra supradicte ciuitetis Rotgero uenera- bili metropolitano. indictione IUI. regnante Henrico rege.

Sluä bem äRarim. SHanufctipt in SBerlin.

167. ©iefelfce Scr^anblung in cmberev gotm. 926.

Cunctis etenim in catliolica ecclesia saluatoris sequentibus instituta de- cretum est. caritatem auctoris pre omnibus et super omnia preponere. fratri autem ut sibimet in omnibus caritatis feruore deseruire. et Ins binis legalia preceptis et prophetica implesse documenta. anno autem D.CCCC.XX.VI. autoritate domni nostri Ihesu Christi secundum humanam fragilitatem depo- pulantibus Agarenis pene totum regnum belgicy. gallig, studuit unusquisque diligenter tuta loca perquirere. ubi aliquid finnitatis* fieri potuisset contra pre- dictorum insidias perfidorum- Inuento igitur quodam Castro a Francone ui- delicet et Norpoldo. Humpertoqae super ripam fluminis qui dicitur Cyra. uallatus undique precisis rupibus de hereditate s. Maximini treueric^ urbis episcopi. cuius glima Oratorium s. Ioannis in sinistro latere predicte urbis fulgentibus decorat miraculis. et pertinet ad ministcrium custodis predicti loci, quod sibi concambiare suas e contra duplice dando obnixe flagitabant insta- bües hereditates cum mansis finitimis sex et iugeribus octo. hocque eis bene- uolenter concessimus ac tradidimus propter memoratas fratrum dilectiones. cum iussu et deprecatione senioris nostri Gisleberti comitis et abbatis et uo- luntate cunctorum caenobitarum memorati patroni ut dictum est in iustum concambium. et ista sunt loca que de parte eorum econtra nobis in eternum possidenda traduntur. de parte Franconis et Humperti mansi quinque et iu- gera quatuor in uilla que dicitur Brola. et arale unum in uilla que dicitur Cardonis. cum suis appenditiis. de parte autem Norpoldi mansos et iugera totidem in loco qui dicitur Beregon. et hoc firmiter actum est et funditus tra- ditum utraque regione et stipulatione subnixa. Si quis uero. quod fieri non credimus. hoc concambium irritare conauerit. non careat ira dei sanctissimi- que episcopi et persoluat in erarium regis auri libras decem et argenti pon- dera XX. et ut statutum est cum uerecundia amittat. Actum est hoc con­cambium Treuiri in caenobio memorati antistitis. astante plebe et aduocato Uuolmaro. cui Uuormati^ in publico mallo ab Henrico rege ministerium ad- uocationis traditum est. cum testibus subscriptis.

Signum Gisleberti comitis qui hoc concambium fieri iussit. S. Bodonis prepositi. S. Motarii. S. liotberti. S. Uuigerici. S. Tiethmari. S. Boni- facii. S. Asolphi. S. Franconis. S. Erardi. S- Euerelmi. S. Bettonis. S. Stephani. S. Gaganhardi. S. Heriberti. S. Bauingeri. S. Ruodacri. S. Sigibodonis. S. Popponis. S. Kotfridi. S. Godeberti. S. Nantelini. S. Gerardi. S. Suetdolfi. S. Folerici. S. Gozberti. S- Gerochi.

Anno incarnationis domni supradicto. indictione .Uli. regnante Heinrico