et mancipia utriusque sexus .XXYI. Eo nimirum tenore. ut ipsa Ada et filii eius Rotgerus uidelicet et Folradus cunctis diebus uite illorum cum omni securitate datum et acceptum habeant. et sine ullius repetitionis inquietudine teneant atque possideant. Et quisquis hanc precariam infringere uoluerit .X. pondera auri persoluere cogatur. et quod repetit euindicare non possit. Post illorum uero discessum ad partem et dominationem domni s. Petri utrumque. datum scilicet et acceptum redeat. et in eius deinceps maneat potestate. Ut autem hec precaria secundum subscriptam conditionem firma et stabilis tran- quilla quietudine consistat. manu propria subter eam firmauimus. manibus- que nostrorum fidelium iussimus roborari.

Signum domni Bothberti prestantissimi arcbiepiscopi.

Actum Treueris. anno dominice incarnationis .DCCCC.XXXV1. indic- tione .XI. anno uero secundo regnante domno Ottone gloriosissimo rege su­per regnum quondam Lotharü.

Berengarius notarius scripsit.

äu8 bcm Balduineo.

174. SeS @r5bifd)ofö 9totbbett ^3vccarie mit ber feljv ebetn 33crtt;a über SSefi^ungen im 2öapenji[d)en (Bau. c. 938.

In nomine sancte trinitatis et unice deitatis. Rothbertus Treuerice sedis archiepiscopus. Notum sit omnibus buius ecclesie. fidelibus presentibus atque futuris. quod Bertha feminarum nobilissima nos adiens poposcit. ut quen- dam mansum indominicatum in uilla que uocatur Prodaicraten in pago et comitatu Vuapensi situm cum tribus mansis seruilibus et dominicatis et man- cipiis .XXXII. et aliis terris arabilibus. ubi possunt seminari .C.LXX. mo- dii annone et pratis indominicatis ad .XVI. carratas feni. et quicquid ad eundem mansum pertinere uidetur iure precario illi et filio eius Herlero ui­delicet. et nepoti eius Seyberto concederemus. Nos igitur cum consultu nos­trorum fidelium clericorum scilicet et laicorum. illius petitioni assensum pre- bere statuimus. Dedit itaque prefata Berta de sua proprietate legali tradi- tione ad altare domni s. Petri in recompcnsationem buius mansi in uilla Er- lont uocata. in pago Vuapensi mansum indominicatum cum terris indomini­catis. ubi possunt seminari C. L. modii annone et pratis indominicatis ad octo carratas feni. et alios mansos seruiles duos ex quibus exeunt in anno solidi .X. et quidquid ad eundem mansum pertinere dinoscitur in pratis. cam- pis. pascuis. aquis aquarumue decursibus. terris cultis & incultis. et manci­pia utriusque sexus .XVIII. cum uno molendino. eo nimirum tenore. ut ipsa predicta Berta et filius eius Erlerus necnon et nepos illius Sibertus cunctis diebus uite illorum cum omni securitate datum et acceptum habeant. et sine ullius repetitionis inquietudine teneant atque possideant. Et quisquis hanc precariam infringere uqluerit .X. pondera auri persoluere cogatur. et quod repetit euindicare non ualeat. Post illorum uero decessum ad partem domui s. Petri utrumque datum scilicet et acceptum redeat. et in eius deinceps