244

pOssederant. in omni integritate omnia ad ipsum iuste pertinentibus. id est. terris. agris. pascuis. siluis. aquis aquarumue decursibus. totum per omnia et ad integrum, ea uidelicet ratione. ut ab ipso die in reliquum totum tem- pus ipse abbas et successores eius. necnon rectores eiusdem loci eundem su- pra nominatum locum tenerent et quicquid ad utilitatem ipsius monasterü facere inde decreuissent. liberam in omnibus haberent potestatem faciendi. At uero econtra memoratus abbas cum licentia domni et imperatoris augusti uidelicet ottonis magni una cum consilio et consensu fratrum eidem ramen- gario aliquid de rebus sui monasterü presente iohanne aduocato prestitit. ui­delicet omnia que ad marningum quidain uir nomine richuuinus quondam in beneficium habuit. id est. in terris. uineis. pascuis. aquis aquarumue decur­sibus. omnia ad integrum tradidit. insuper etiam et alie res que in pago carrasco sunt sit^. uidelicet stephilines et souuerdis uilla una cum castello illic contiguo cum omnibus ad illas uillas iuste pertinentibus. id est. aedifi- ciis. mancipiis. terris. agris cultis et incultis. aquis aquarumue decursibus. adstante uuerinhario aduocato. ac sepe nominato abbate coram testibus lega- liter. ea ratione ei sunt tradite. ut ipso die totum tempus uite sue quicquid ex eisdem uillis exigi posset ad suam utilitatem absque ullius contradictione libere habere liceret. et post obitum suum continuo ad pristinam possessio- nem redire deberent. Ea uero loca que infra sunt scripta, id est. bamme et uinee ad uncla tali modo ab ipso abbate ei concessa et a iam dicto aduo­cato sunt tradita. quatinus ipse et quedam femina. adalgart dicta quamdiu in prescnti seculo perseuerassent. in proprios usus sine ullius contradicentis obstaculo secure sibimet haberent. et post amborum huius uite finem ad pre- fati cenobii iure dominationis statum redirent. Placuit ergo ex utraque parte illud inserere ut nullus sit deinceps qui contra hanc precariam aliquid pre- sumat dicere uel infringere de neutra parte, quod qui presumpserit quod re- petit non euindicet. quin magis legalibus sentenciis subiaceat. et ad erarium regis .X. libi'as argenti componat. et .X. abbati iam prefati monasterü. Et ut hec preearia firma et inconuulsa perrnaneat. manu propria subsignauimus. et bonorum hominum tarn monachoruni quam laicorum manibus roboranda decreuimus. Signum hädradi abbatis. qui hanc precariam fieri iussit. aliis- que firmare mandauit. s. ramengarii qui hanc precariam fieri postulauit. s. iohannis aduocati. s. uuerinharii aduocati. s. astonis prepositi. s. fara- berti prepositi. s. albonis decani. s. ingramni prepositi. s. adalhardi. s. adal- gaudi. s. gerbemi. s. hen'gasti. s. mdckingi. s. reginheri. s. hartmini. s. eginolfi. actum publico pmimiensi monasterio sub die .XVII. kal. iulii. anno dominice incarnationis .D.CCCC.XL.II1. regnante ottone anno .VII. —.

Slu8 btm golbnen Bu$e bet Slbtei.