262

_________ •

collata excommunicatum et sub anathematis uinculo positum se esse sciat. usque dum poenitendo satisfaciat. Quod si non fecerit. ante tribunal diuine maiestatis coram sanctis angelis rationem redditurus eterna damnatione liga- tus permaneat. Data est hec carta anno incarnationis doraini .DCCCC.L.VI. indictione .VII. XVII. Calendas. Octobris. anno piissimi regis Ottonis. XXII. anno vero rodberti archiepiscopi. XXVIIII. — .

STuS bent Dtiginal.

202. ^apft Scfjcmn XII. überfenbet bem Gr^bifc^of ^eintiefe baS qßaX= Hunt unb untettoetft Um im ©ebraucfe unb in ber Sebeutung bef- felben. 957, ben 8. Januar.

f Iohannes episcopus. seruus seruorum dei. reuerendissimo et karissimo confratri. H. sanctae Treuerensis aecclesie archiepiscopo. Diebus uite tuae tantum modo. Si pastores ouium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, ut nequa ex eis aut errando pereat. aut feri- nis laniata morsibus rapiatur. oculis semper uigilantibus circumspectant. quanto sudore quantaque cura debemus esse peruigiles nos qui pastores ani- marum dicimur. attendamus! et susceptum officium exhibere circa custodiam dominicarum ouium non cessemus. ne in die diuini examinis pro desidia nostra ante sunimum pastorem. negligentie reatus excruciet. vnde modo ho­noris reuerentia sublimiores inter ceteros iudicamur. Pallium autem frater- nitati tuae ex more ad missarum sollempnia celebranda transmisimus. quod tibi non aliter ecclesie tuae priuilegiis in suo statu manentibus uti concedi- mus. nisi soluni modo in natiuitate domini nostri Ihesu Christi, et in octauis eiusdem. in epiphania quoque et in consecratione sacri crismatis. atque in resurrectione et ascensione eiusdem domini nostri Ihesu Christi, simulque in die pentecostes. et in natiuitate b. Iohannis baptistae. et in nataliciis omnium apostolorum. atque in assumptione b. dei genitricis semperque uirginis Ma­rie, et in purificatione et natiuitate eiusdem. pariterque in dedicationibus ecclesiarum. et in omnibus precipuis sollempnitatibus tuae dioceseos. nee non in die natalis tui. et in consecrationibus episcoporum. sicut a nostris prede- cessoribus et a nobis saneeitum est. In sacrario uero induere tua fraterni- tas debeat. et ita ad missarum sollempnia proficisci. et nihil sibi amplius ausu temerarie presumptiouis arrogare. ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur. Ordinate etiam quae licere poterant amittantur. Cuius in- dumenti honor. modesta actuum uiuacitate seruandus est. et ideo hortamur. ut mores tui ornamentis conueniant. quatinus auetore deo recte utrobique possis esse conspieuus. Itaque uita tua filiis tuis sit regula. in ipsa si qua tortitudo in Ulis inieeta est dirigant. in ea quod imitentur aspiciant. in ipsa se semper considerando proficiant. ut tuum post eum uideatur esse bene quod uixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant. neque aduersa deiciant. sed quiequid illud fuerit uirtute patientie deuincatur. Nulluni apud te loeum odia. nullus fauor indiscretus inueniant. Districtum