266

cradi et Geisonis coram aduocato ipsius loci Hildrado et testibus subnotatis. Sigebodone. Uuerinero. Adcdberto. Liutardo. Cristiano. Thiedone. Ra- dolfo. Thuringo.

Ego Adalbertus scripsi.

«fu« bem äRa^im. SKanufcript in SSerftn.

206. ©ie eble $rau Stutgarb föetttt ber Stttet @. ÜRayimm üjre ©ü= ter gu «Watnern. 960, ben 8. 2lprtl.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Cum scriptura diuina omnem hominem moneat elemosinis esse peccata redimenda. quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum. et item, facite elemosinam et munda erunt omnia uobis. idcirco ego Livtgardis necessarium esse huius precepti obedicionem omni christiano prospiciens tarn salubri ammonicioni fidelem obedientie aurem accomodare disposui. Et ne inutilis esset hec et uana co- gitacio. operibus adimplere curaui. Tradidi igitur s. confessori Christi Macci- mino. qui in suburbio urbis treuerice requiescit. quoddam mee proprietatis predium. Mambra nuncupatum. ad opus monachorum ibidem deo seruien- tium. in comitatu Nithegovve. cui Godefridus comes preesse uidetur. quod mihi ex parentibus meis Wigerico & Cunegunda hereditario iure accessit. pro remedio et absolutione eorundem parentum meorum. seniorum quoque meorum Alberti et Euerhardi uel filiorum meorum et remissione pecca- torum meorum. cum ecclesia eiusdem uille. et omnibus appendiciis suis, uel quicquid eo locis possessionis habere uidebar. tarn in mancipiis quam in edificiis. terris cultis et incultis. pratis. pascuis. siluis. aquis aquarumve de- cursibus. molendinis. mobilibus scilicet et immobilibus. exitibus et reditibus- quesitis et adquirendis. ut absque ullius contradictione iure perpetuo teneant & possideant. Ea siquidem conditione vt meis utilitatibus quousque uixero cedat et postea plena et perfecta possessione ad prescriptum cenobium appen- deat. Ne uero hec tradicio debilis & infirma esse uideretur uestituram eis de eadem proprietate concessi. mansum uidelicet unum cum ancilla. Alphüda et filiis eius Woppone. Hwmboldo. & Thietgero. Si uero post obitum meum eiusdem monasterii abbas uel alia persona eundem locum in beneficium aut in precariam alicui dare temptauerit. in primis ipse deo omnipotenti reus existat. et idem predium in ius heredum meorum absque ullo illorum peri- culo uel culpa redeat. Familia quoque predicti loci eisdem legibus, quibus ab antiquitate uel sub parentibus meis uel etiam me subiecta fuerat utatur. nee aliis grauioribus subdi cogatur. Acta est hec traditio publice Treuiris. in cenobio s. Maximini sub die VI. Idus Aprilis. anno dominice incarna- tionis DCCCCLX. indictione III. Regno serenissimi Ottonis XXV. Per manum Irimberti. sub fideiussoribus quas vvlgo saleburgiones uocamus Cvn- rado. Folmaro. Wolmaro. astante ipsius loci abbate Wikero. omnique con- gregatione monachorum coram eiusdem cenobii aduocatis Adalberto et Hü-