268
teruentu Uuillihelmi s. mogonciensis aecclesie uenerabilis archiepiscopi tale predium quäle Lantberto atque Megingozso per Emichonem comitem secun- dura ius scitumque Francorwm. iudiciumue scabinorum ablatum et in fiscum regium debita bannorum examinatione transmissum est. hoc est. quod in Kirero marea. uel in Bergero marca. siue in Husenbachero marca seu in Uuikenrodero marca necnon in Puzuilaringero marca possidere uidebantur. cuidam nobis admodum familiari nomine Theoderico. prefate aecclesie prepo- sito precepto in proprium donauimus. in mancipiis uidelicet utriusque sexus. et in areis agrisque cultis et incolendis. in pratis. siluis. pascuis. aquis aqua- rumque decursibus. piscationibus. molendinis. exitibus et reditibus. siue in acquisitis rebus, uel acquirendis. atque omnibus ad predicta loca iure perti- nentibus. Ut autem hoc firmum stabileque et per succedentium curricula temporum infractum atque incommutabile permaneat. et ut ipse prefatus Theo- dericus eiusdem predii supradicti potestatem atque liberum arbitrium habeat donandi. uendendi. siue commutandi. uel etiam quicquid sibi inde libuerit faciendi, hoc presens preceptum conscribi anulique nostri impressione iussi- mus corroborari. necnon et propria manu subtus firmauimus.
Signum domni Ottonis inuictissimi regis.
Liutulfus cancellarius ad uicem Brunonis archicappellani recognouit.
Data .IUI. Kalend. Iuny. anno dominice incarnationis. DCCCCLXI. indictione .IUI. anno uidelicet regni serenissimi regis Ottonis XXVI. Actum Ingilinheim.
«tu« bem großen aRariminer Diplomatat in Stier.
209. tfatfer Dtto I. kftotigt alle fteefite, grei^etten unb Seftfcungen bev 2tbtei <&. 9ftctjcimin; unb Befttmtnt fie gunt Sötttfyum ber Stau ferinnen unb ben 2tfct gu beten (Kaplan. 962, s. d.
In nomine sanetae et indiuiduae trinitatis Otto diuina fauente dementia imperator augustus. Quamuis omnium aeclesiarum dei curam nos oporteat gerere. preeipue tarnen et specialius illius aecclesie profectum et honorem augere et confirmare dignum duximus. de qua et per quam regni nostri et imperii corroboratur Status, et per quam contectalem nostram more predeces- sorum nostrorum dotali lege nobis associare. et in regnum et imperium subli- mare debemus. Quapropter fidelium nostrorum tarn presentium quam futu- rorum magnitudini notum esse uolumus. qualiter nos pie salubriterque de nostri statu regni traetantes. deuotamque sollicitudinem predecessorum nostrorum regum et imperatorum. Constantini uidelicet. s. Helene filii. necnon Theodosn. Mauricii. Dagoberti. Pipjiini. sed et magni Karoli aliorumque post illos usque ad nos imitari cupientes. Adelheidam coniugem nostram di- lectissimam. cum abbatia s. Iohannis ewangeliste que in suburbio Treuiro- rum sita est. ubi s. Maximinus preciosissimus confessor corpore quiescit. cum omnibus ecclesiis et possessionibus ad eam in quibuseunque locis iuste et le- galiter pertinentibus. sicut antea cum nuptiali federe et regali consecratione
