270
perii. et ad utilitatem eiusdem loci statuimus. firmum semper et stabile per- maneat. cartam hanc inde conscribi. et sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domni Ottonis. magni et inuictissimi imperatoris augusti. Liu- dolfus cancellarius ad uicem Uuiüihelmi recognoui:
Data .... anno dominice incarnationis D CCCC. LXII. indictione. V. Anno imperii domni Ottonis .1. regni uero Serenissimi regis Ottonis filii eius. II. Actum Korne in dei nomine feliciter. Amen.
«u« bem Original.
. St^tebo fd)ettft bem ^. 2ft<rrtmin fein ^räbtunt ju SDalhetm. 962.
In nomine summe sempiterneque trinitatis. Quoniam ineffabilis dementia domni saluatoris nostri per elemosinam mundari peccata promittit. in euan- gelio inquiens. date elemosinam et omnia munda sunt uobis. idcirco ego Thiedo ut huius fidelis et salutifere promissionis participium adipisci merear. trado s. Maocimino ob salutem anime mee et patris mei Humberti, seu etiam pro adquisitione mee prebende quoddam hereditatis mee predium Dalahem nominatum. quod est in Rezcensi pago in comitatu Uualderuinga. cui Egi- lolfus comes preesse uidetur. Dedi ergo et perpetualiter datum esse uolo locum ipsum Dalahem cum ecclesia et quicquid ad predictum predium per- tinet tarn in mancipiis infra et extra manentibus. quam in edificiis. terris cultis et incultis. pratis. pascuis. siluis. aquis aquarumue decursibus. mobi- libus et immobilibus. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. quesitis et adqui- rendis. quatenus absque ullius contradictione monacbi in loco ubi ipse s. Maximinus requiescit deo illique famulantes. deinceps illum iure hereditario teneant atque ad suam utilitatem possideant. lamilia quoque ipsa in seruitio et censu quo a parentibus meis uel a me habita est in eodem pcrmaneat. Quod si aliquis propinquorum meorum uel alius omnino hanc donationis mee elemosinam destruere temptauerit. omnium fidelium pietas ei resistat. et nisi cessauerit in die tremendi examinis ut elemosine destructor coram deo ratio- nem exsoluat. Acta est autem hec traditio publice Treuer!, in basilica s. Maximini confessoria Christi atque pontificis. astante uencrabili abbate ipsius coenobii Uuikero et Omnibus monachis simulque Hildrado domus aduocato. per fideiussores quos uulgariter saleburgiones uocamus. Wolmarum. Adal- bertvm. Liuthardum. coram testibus subnotatis. Uolmaro. Hardvvino. Warnero. Theodone. Turinberto. anno dominice incarnationis D.CCCC.LX.H. indictione .V. regno Serenissimi regis Ottonis .XXVI.
«ufl bem SJlariminet SRcmufcrtpt in Serlin.
