272

212. Sie ©raftn Uba föenft bem fe. ÜÄajrimm ihr 33efihtfeum gu ft$ fingen. 963, ben 18. ÜRai.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Licet parua et exigua sint. que pro immensitate criminum deo offerimus. ipse tarnen non quantitatem mune- ris. sed uoluntatem aspicit largitoris. Ideoque notum sit omnibus in Christo fidelibus. qualiter ego Vda dei gratia comitissa. tradidi s. confessori Christi Maximino. qui in suburbio ciuitatis Treuerice requiescit. quoddam mee here- ditatis predium. Frisinga nuncupatum. ad opus monachorum ibidem deo seruientium. in pago Hizzigovoi. cui Egylolfus comes prfcsse conspicitur. quod etiam hereditario iure meum esse dinoscitur. pro reme'dio et absolutione peccatorum meorum. seniorisque mei Gozlini. necnon filiorum meorum Hen- rici uidelicet et Reginheri. Qodefridi quoque et Adalberonis. cum ecclesia eiusdem oppidi. omnibusque suis appendiciis. uel quicquid in Hadespelth. et Ebiringon. et in Villinisdorph proprietatis habere uidebar tarn in edificisi quam in mancipiis. siluis. pratis. aquis aquarumue decursibus. terris cultis & incultis. exitibus & reditibus. quesitis & inquirendis. ut sine ullius contradic- tione iure perpetuo firmiter teneant adque possideant. Ea tarnen ratione. ut quamdiv uixero meis utilitatibus succumbat. ipsaque singulis annis uite mee ad idem monasterium s. Maximini de eodem predio censum persoluam. Post obitum uero meum plena et perfecta possessione ad predictum cenobium ap- pendeat. Unum etiam agrum iacentem iuxta uineam in Brisichiuilmaresaker nominatum. Acta est autem hec tradicio publice Treviris. sub die .XV. Kai. Iuny. anno dominice incarnationis DCCCC.LXI1I. indictione .V. secundo anno regnante Ottone filio imperatoris Ottonis. per manum Stephani. sub fideiussori- bus quos uulgo saleburgiones uocamus. Sigefrido comite. Kichvvino comite. Hildrado. astante Henrico Trevirensi archiepiscopo. abbate quoque Wikero. cum omni congregatione monachorum in domo s. Maximini, coram testibus subnotatis. Hüdilberto. Lamberio. Harberno. Vdone. Diderico. Oozberto et multis aliis.

9Iu8 bem SDJarim. SRanufctipt in Setiin.

213. @raf ^evrntann fcfccnft ben 23vübcvn beS h. Martin in fünfter einen Söingcrt gu (Silba im 2J?aingau. 963, ben 10. ,3>uni.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis HeRiMaNNvs. humilis comes. Notum esse uolumus cunctis sanctae dei ecclesiae fidelibus praesentibus scili- cet atque futuris. qualiter pro remedio animae nostrae matris Rihuuari}. quan- dam uineam sitam in confinio iiillac nuncupate Eilba in maginensi pago. fra- tribus s. Martini monasterio famulantibus nostrorum communi fidelium consilio perdonauimus. quatinus inibi seruientibus ad communem maneat refectionem finetenus. Si autem quod absit quisnam nostrorum heredum uel aliquis cetero- rum eandem abstrahere uoluerit uineam. iram dei et s. Martini incurrat. Et ut hec uine$ traditio firmior habere tur. manu propria subtus firmauimus.