277
219. ©6er§arb* Sprecarie mit ber Slbtet «Prüm über »übegbeim. 964, Sunt.
De Bodenesheim.
Quo in huius uite exilio firma esse diuque mansura decernimus littera- rum cartulis ea necesse est cum testiüm globo tradamus. quatinus sequen- tium dierum temporibus res queque teneatur a suis possessa securis. unde tarn presentium quam futurorum s. dei ecclesie fidelium liquidius agnoscere cupientes optamus uniuersitatem. quendam uirum nomine euerhardum secun- dum seculum integra libertate pollentem. ad nos ingramnum uidelicet mo- nasterii prumiensis abbatem. necnon ad omnem nobis commissam accessisse fratrum congregationem. nostrorum omnium clementiam cum humilitatis de- uotione petentem. ut quandam ei prestariam de rebus sue liceret facere pro- prietatis et de rebus s. saluatoris. eo scilicet rationis tenore. ut quo ipse hoc in seculo uiueret tempore utriusque existeret proprietatis possessor cum com- muni omnium nostrorum consensu atque consilio. eoque ab hoc migrante seculo et sua et nostra cum omni ad nos reuerteretur integritate possessio. Cu- ius rationabilem et s. ecclesie proficuam ut deprecationem agnouimus placida fieri permissione quod petiit iussimus. Tradidit itaque domni summi saluatoris. eui diuiiia opitulante dementia cum turba monachorum dco militantium presidemus. omnem quam in uilla bodenesheim uocabulo est uisus habere he- reditatem. cum terris et domibus. edificiis ac casticiis. siluis. pratis et pascuis et omnibus iuste ad se pertinentibus. excepto quadam possessiuncula de silua exstirpata adiacente loco uocabulo lidde. quo ei scitur esse cum hadhemaro communis. Nos autem s. ecclesie considerantes utilitatem eiusque cupientes augere dotem. iam memorato euerardo quamdiu uiueret tarn propriam datio- nem quam ecclesie s. saluatoris omnem in eodem loco buedenesheim dicto gra- tanti animo concessimus possessionem. cum terris et domibus. edificiis ac casticiis. pratis et pascuis. siluis. aquis aquarumue decursibus et omnibus ad eundem locum legaliter pertinentibus. excepto ecclesia in eo constructa et beneficio uuillefridi eiusdem ecclesi^ pastoris. sub ea tarnen conditione ut nullatenus potestatem baberet ipsas res alienandi uel uendendi aut commu- tandi. sed in omnibus emeliorandi uel conseruandi. Ulud etiam unanimi pa- rique censemus consilio ut nullus hanc contradicere aut infringere presumat prestariam. quod si uel nos uel alia quelibet ignota seu nota presumpserit persona, legalibus sentenciis subiaceat et quod repetit non euindicet. sed in- super. X. auri libras coactus exsoluat. et presens prestaria firma et stabilis permaneat. tarn monachorum quam laicorum fidelium manibus legaliter ro- borata atque defensa. Signum domni abbatis ingramni. S. rotberti prepo- siti. s. euerardi monachi. s. item euevardi m. s. stephani m. s. item ste- phani m. s. uualiberti m. s. hildrici m. s. liudeuuini m. s. gerardi m. s. sigefridi m. s. uuillelmi m. s. beringt m. s. folcradi m. s. fredegaudi m. s. fridelonis m. s. item fridelonis m. s. faraberti m. s. bobbonis m. s. richarü m. s. item faraberti m. s. hildradivu. s. ripodonis m. s. sigiramni
