279
sum ad partem et ad dominationem domni s. Petri utrumque. datum uide- licet et acceptum redeat. et in eius deinceps potestate maneat. Ut autem hec prccaria secundum suprascriptam conditionem firma et stabilis in tran- quilla quietudine consistat. ego supradictus Henricus indignus archiepiscopus manu propria subnotaui. manibusque nostrorum fidelium roborari iussi.
Signum domni Henrici archiepiscopi. qui hoc testamentum scribere ius- sit atque manu propria firmauit.
Signum Thiedonis archidiaconi. &c.
Actum Treueris publice in domo s. Petri in dei nomine. XV. Kalend. Octobr. anno dominice incarnationis .DCCCCLX.I1II. anno uero domni Ottonis gloriosi regis .XXIX. super regnum quondam Lotharn, indictione. VII. —.
Stu8 bem Balduineo.
221. tfaifet Otto I. ftreibettsbrief für bie Stbtei ©. ^arimin. 965, ben 5. Slprit.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Otto diuina auxiliante dementia imperator augustus. Quoniam imperatorie dignitatis officium esse constat. ut monasteria deo et sanctis eius cultu et deuotione fidelium dicata ab incur- santibus et irruentibus undique molestiis pia sollicitudine premuniantur. id- circo nos interuentu et monitu dilecte coniugis nostre Adkeleide imperatricis. fratris quoque nostri karissimi Brunonis archiepiscopi pro statu et incolumi- tate regni uel imperii nostri uel filii nostri regis Ottonis priuilegia ab ante- cessoribus nostris imperatoribus Karolo uidelicet. Ludouico et Lothario. ce- terisque Francorum regibus coenobio s. Maximini confessoris qui in sub- urbio treuirorum requiescit concessa. nostris etiam priuilegiis more impe- ratorio augere decreuimus et roborare. ea siquidem ratione. ut idem coe- nobium sub nostro successorumque nostrorum mundiburdio uel defensione perpetualiter permaneat. nee alicui sedi aut ecclesie uel cuilibet persone beneficiarium aut subiectum nisi imperatorie uel regie dignitati subsidat. Monachi etiam ibidem deo seruientes eligendi inter se abbatem liberum ha- beant arbitrium. talique per omnia sicut ceteri monachi in regalibus et publi- cis abbatiis libertate fruantur. Et ut hoc nostre auetoritatis preeeptum in- conuulsum et stabile permaneat. kartam hanc conscribi et anuli nostri im- pressione signari iussimus.
Signum domni Ottonis inuictissimi imperatoris augusti.
Liudolfus cancellarius ad uicem Brunonis archicapellani recognoui.
Data. Non. April, anno dominic9 incarnationis D.CCCC.L.XV. indictione VIII. anno regni XXX. domni imperatoris augusti Ottonis.
Actum Ingilinheim palatio. in dei nomine feliciter. Amen.
Slufl bem SKariminet SRanufcript in Setiin.
