288

232. $<# &¥™ XIII. beftättgt beut (SrsBifc^of £feiebrid) bie §au)U fteibeiten feiner Äitcfoe. 969, ben 22. ^jattuar.

Johannes episcopus. seruus seruorum dei. karissimis nobis in Christo fratribus. uniuersis episcopis. ac totius dignitatis et ordinis catholicis uiris. presentibus scilicet et futuris. perpetuam salutem. Quia licet indigni. diuine tarnen dignationis gratia disponente s. Petri apostolorum principis sacratissi- mam sedem. uniuersaleque in toto orbe terrarum magisterium suscepimus. necesse est. omnium ecelesiarum ut diligentissimam sollicitudinem ita instan­ter babeamus. ne earum iura, auetoritate eiusdein apostolorum j)rincipis. ct- terorumque sibi subsequentium uenerabilium patruiu inuiolabiliter statuta et confirmata. nosti-o minuantur et pereant tempore, sed potius recorroborata decenter augeantur atque proficiant. Ideoque omnium uestrum nosse uolu- mus sanctitatem et industriam. quod Theodorico dilectissimo fratre nostro h. Treuerensis ecclesie archiepiscopo ueniente Romain, oratum ad ss. apostolo- nim limina audiuimus etiam sicut pridcm audiendo immo et legendo cum- pertum habuimus. eandem ipsam pre ceteris Oalharum ecclesiis cliristiau^ religionis exordium. catlioliceque fidei prima rudimenta percepisse. per ss. uirorum Eucharii. Ualerü. ac Materrä. et ceterorum euangelicam doctrinam. quos tempore suo predictus beatissimus Petrus apostolus ordinauit et instruxit. necnon illuc ad predicandum direxit. Vnde totius ordinis nostrae sedis apos- tolice consultu. gratuitoque assensu: iura priuilegiorum. quo a s. Ilomana matre ecclesia prcfatis sanctis. eorumque reiiquis successoribus. id est. Agri- cio. Maximino. Paulino. Seuero. almificis et apostolicis uiris a primordio et usque nunc auctentice concessa sunt, queque etiam ipsius ciuitatis excidio. incendio aliquoue casu consumpta approbantur. eidem s. Treverensi ecclesie predictoque fratri nostro Theoderico; et per eum cunctis successoribus suis reconfirmare. recorroborare. et omnimodo restituere dignum duximus. per huius nostri apostolici priuilegii ualidissimam constitutionem. decernentes. ut quandocumque a nostra principali et apostolica sede episcopus. presbyter. uel diaconus. uel subdiaconus. siue quilibet Ordinarius legatus pro ecclesiastice utilitatis causa, seu pro agenda sinodo in Galliam. Germaniawue destinatus fueiit. Treuerensis presul post eundem apostolicum legatum primum inter alios pontifices locum obtineat. et si missus liomanae ecclesie defuerit. simi- liter post imperatorem siue regem, sedendi. sententiam edicendi. et sinodale iudicium canonice promuJgandi primatum habeat. utpote in illis partibus uicarius nostre sedis apostolice merito constitutus; Neque enim dignum est ut illius ecclesie presul aliquo tempore ceteris non babcatur prelatus. cuius honor in illis partibus sub ipso apostolorum principe extitit primitiuus. Pari namque modo saneeimus omnes in parrochiis eius degentes. siue ordinationem et promotionem cuiuslibet ecclesiastici gradus a pontifice ipsius pereipientes. eidem ipsi matrici ecclesie episcopoque illius debere canonice placere. obse- qui. et iure obedire. siquidem decreto b. Clementis papae super hoc ita cau- tum uideatur. si uobis episcopis non obedierint omnes presbyteri. diaconi.