296

Quia uir uenerabilis deodericus sanctae treuerensis aecclesiae archi episcopus. obtulit obtutibus nostris auctoritatern immunitatis domni et genitoris nostri bonae memoriae Ottonis piissinii augusti. in qua erat insertum. quod non so- lum idem genitor noster uerum etiam predecessores eius reges uidelicet fran- chorum aecclesiae s. petri principis apüstolorum cui auctore deo ipse archi episcopus preest. sub suo nomine et defensione cum monasteriis et cellulis. basilicis. vicis. castellis. ad eandem sedem pertinentibus. et rebus uel homi- nibus ad se asspicientibus sub immunitatis nomine et tuitionis defensione con- sistere fecerant. uidelicet ut nullus per mallobergus nee per aliqua ingenia eiusdem aecclesiae homines admallaret neque freda aut theloneos exigere. aut paratas in eorum priuatas audientias exaetare presumeret. Pro re uero fir- mitate. postulauit nobis prefatus deodericus archi episcopus. ut paternum seu predecessorum nostrorum regum morem sequentes. huiuscemodi nostrae in- munitatis preeeptum ob amorem dei et reuerentiam s. petri erga ipsam aec- clesiam fieri censeremus. Cuius petitioni libenter adsensum prebuinius. et hoc nostrae auetoritatis preeeptum. erga ipsam aecclesiam immunitatis atque tuitio­nis gratia pro diuini eultus amore. et animae nostrae remedio fieri decreuimus. Per quod preeipimus atque iubemus. ut nullus iudex publicus uel quislibet ex iudiciaria potestate in monasteria. aecclesias. castella. uicos. loca. uel agros. seu reliquas possessiones praedietae aecclesiae. quas prisco et moderno tempore iuste et legaliter tarn eis renum quam citra ligerem in pagis. uel ter- ritoriis infra ditionem imperii nostri memorata tenet uel possidet aecclesia. uel quae deineeps in iure ipsius s. loci uoluerit diuina pietas augeri. ad cau- sas audiendas uel freda. aut tributa. ad coniectos aliquos exigendos. aut man- siones. uel paratas faciendas. aut fidei iussores tollendos. aut homines ipsius aecclesiae distringendos. aut redibitiones aut illicitas occasiones requirendas. nostris. et futuris temporibus ingredi audeat. uel ea quae supra memorata sunt penitus exigere presumat. neque teloneum exigere quem admodum in preeepto domni et genitoris nostri. seu in preeeptis predecessorum nostrorum imperatorum siue regum. Tagoberti uidelicet. Karoli. pippini. et hludouuici continetur. Sed liceat memorato presuli. suisque successoribus res praedietae aecclesiae s. petri. cum omnibus sibi subiectis. et rebus, uel hominibus ad se asspicientibus. uel pertinentibus. sub tuitionis atque immunitatis nostrae defen­sione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordiue possidere. et nostro fideliter parere imperio. atque pro incolomitate nostra. matris & con- iugis. seu etiam totius imperii a deo nobis collati et eius clementissima mi- seratione per immensum conseruandi. una cum clero et populo sibi subiecto. dei clementiam iugiter exorare. Et quiequid de prefatae rebus aecclesiae ius fisci exigere poterat. in integrum ei dem concessimus aecclesiae. scilicet ut perpetuo tempore ei ad peragendum .dei seruitium augmentum et sublemen- tum fiat. Hanc itaque auctoritatern. ut pleniorem in dei nomine obtineat ui- gorem. et a fidelibus sanctae dei aecclesiae. et nostris uerius credatur. et dr ligentius conseruetur. Eam manu propria subter firmauimus. et anuli nostri impressione signari iussimus.

Signum domni Ottonis magni imperatoris augusti.