316

neficii. et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro releua- mus iuuamine. atque regali tucmur munime. id nobis et ad mortalem uitam temporaliter transigendam. et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Proinde nouerit omnium fidelium nostrorum tarn praesen tium quam et futurorum sagacitas. Quia vir venerabilis egbertu» s. treueren- sis ecclesie archiepiscopus. obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis bone memorie aui nostri Ottonis et eius aequiuoci genitoris nostri Imperato- rum augustorum. in qua erat insertum quod non sulum 1111 verum etiam pre- decessores eorum reges uidelicet francorum ecclesie s. petri principis aposto- lorum cui ipse archiepiscopus deo auctore preest concessissent. vt semper sub eorum immunitatis nomine et tuicionis defensione consisteret cum monasteriis et cellulis. basilicis. vicis. castclis. ad eandem sedem pertinentibus et Omni­bus aliis rebus vel hominibus ad se rite aspicientibus. videlicet ut nullus per mallobergus nee aliqua ingenia eiusdem ecclesie homines admallare. neque freda aut telonea exigere uel paratas in eorum priuatis audientiis exaetare presumeret. Pro rei tarnen firmitate postulauit prefatus egbertus archiepisco­pus. ut illorum seu predecessorum nostrorum regum morem sequentes. hu- iuscemodi nostre immunitatis preeeptum ab amorem dei et reuerentiam s. petri erga ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cuius petitioni libenter assen- sum prebuimus. et hoc nostre auetoritatis preeeptum erga ipsam ecclesiam immunitatis atque tuitionis gratia pro diuini eultus amore et anime nostre remedio fieri decreuimus. Per quod preeipimus atque iubemus. vt nullus iu­dex publicus. vel quislibet ex iudiciaria potestate in monasteria. ecclesias. castella. vicos. loca. vel agros. seu reliquas possessiones predicte ecclesie. t|uas prisco et moderno tempore iuste et legaliter tarn eis renum quam citra Uf/erem in pagis. vel territoriis. infra ditionem regni nostri memorata tenet vel possidet ecclesia. vel que deineeps in iure ipsius s. loci voluerit diuina pietas augeri. ad causas audiendas. vel freda. aut tributa. aut coniectos ali- quos exigendos. aut mansioncs. vel paratas faciendas. aut fideiussores tollen­dos, aut homines ipsius ecclesie distringendos. aut redibitiones. vel illicitas occasiones requirendas. nostris et futuris temporihus ingredi audeat. vel ea que supramemorata sunt, neque teloneum penitus exigere presumat. quem- admodum in preeeptis imperatorum prelibatorum aui et genitoris nostri. seu in preeeptis predecessorum nostrorum imperatorum siue regum. tagoberti vi­delicet. karoli. pippini. et hludouuici continetur: sed liceat memorato presuli egberto suisque successoribus res predicte ecclesie cum omnibus sibi subiec- tis. vel hominibus. ad se aspicientibus. vel pertinentibus. sub tuitionis atque immunitatis nostre defensione remota totius iudiciarie potestatis inquietudine. quieto ordine possidere. et nostro fideliter parere imperio. atque pro incolo- mitate nostra. seu etiam totius regni. a deo nobis collati et eius clementis- sima miserationc per inmensum conseruandi. vna cum clcro et populo sibi subiecto. dei clementiam exorare. Et quiequid de prefatis rebus ecclesie ius fisci exigere poterat in integrum eidem concessimus ecclesie. scilicet vt per- petuo tempore ei ad peragendum dei seruitium augmentum et supplementum fiat. Hanc igitur auctoritatem vt pleniorem in dei nomine obtineat vigorem