335
V. Idus Aprilis. anno domiuice incarnationis M. V. indictione III. Anno Henrici secundi regia III. Actum Aquisgrani. in dei nomine Amen. - .
«u« bem gtofen aRariminer ©iplcmotat in Stier.
282. Äöntg Jpemvicb IL nimmt baS Äloftev (Scbteraad) in feinen fcefon= bem @d)u^ unb fceftattgt bie SSeftinrmung, bafc eö tem ^Benebic- ttner=Orben gugebören foH. 1005, ben 31. Wlty.
I. n. s. e. i. t. Heinricvs diuina fauente dementia rex. Quoniam in fundando uel renouando aecclesias dei per anteeessorum nostrorum regum scilicet uel imperatorum tempora cognouimus amplificata etiam regalia iura! nostram quoque industriam dilectione dei prouoeatam. necnnn fidelium nostrorum suasionibus incitatam. Oportet pro amplianda regali nostri pace iure similibus inuigjlare studiis. fidelium itaque nostrorum relatione comperimus monasterium esse in regno nostro aefternacus dictum in quo bearus requies- cit uuillibrordiis archi episcopus. quod ipse uenerabilis a fundamentis con- struxit. datis sibi a piissimo rege pipino prediis. Hoc etiam ab ipso principe filioque eius karolo. necnon cfdudouuico imperatoribus scriptis priuele- giis sub mundiburdio et defensione succedentium regum uel imperatorum de- liberatum est mansurum. ac monachicum ordinem secundum regulam s. be- nedicti. ab inhabitantibus ibi perpetualiter conseruandum. Quod prauitate cuiusdam karlomanni inuasoris et tyrannidem exercentis uiolatum est. mo- nasticae uidelicet uite norma destructa. et clericis saecularibus intromissis. Sed rursum a domno bone memorie ottone magno serenissimo augusto in- stinctu illustris uiri sigifridi comitis secundum docreta supradictorum impe ratonun in prioreni statum est reparatum. constituto ibidem abhate rauengero nomine. Qui adiens serenitatem culminis nostri. obtulit nobis priuilegium pi'efati magni ottonis augusti. obsecrans ut firmitatis gratia imperiali auctori- tati nostram quoque superadderemus auctoritatem. Cuius precibus ob amo- rem dei et reuerentiam ipsius loci, libenter assensum prebuimus. atque hoc nostre regalitatis preceptum. erga ipsum monasterium fieri libuit. Per quod nunc regali nostro decreto et auctoritate decernimus atque iubcmus. ut iuxta precedentium decreta regum uel imperatorum ob amorem dei tranquillitatotn que fratrum ibidem sub regula s. benedicti consistentium cum omnibus ad se iuste aspicientibus uel pertinentibus sub plenissima defensione nostra ac mundiburgio nostro sint. atque successorum nostrorum. ea conditione ut monachice conuersationis ordo ibidem iugiter conseruetur. nullusque eis aliquam uiolentiam uel subreptionem possessionum ad monachorum stipendia pertinen- tium inferre presumat. Et ut melius eos delectet pro nostra incolomitate deum exorare. concedimus monachis electionem liberam substituendi ex se- metipsis abbatem equo regis consensu quemcumque religiöse uite^ congruum sibi inuenire ualuerint. Hanc itaque auctoritatem. ut pleniorem in dei nomine obtineat uigorem et a fidelibus sanctae dei aecclesie et nostris uerius
