362
uam illorum de Wiltinch et ad arborem que uulgariter dicitur melbom. me- diante censu quem curia predicta forestariis et villicis in Wiltinch et in Einmelde pastoribus et villico ab antiquo solebat persoluere in signum perpetue possessionis pascuarum. Vt autem hec donatio mea et elemosine mee obla- tio semper firma et robusta stabilisque ac per hoc deo placita et michi pro- ficua perseueret. hanc eadem conscriptionis cartam a venerabili abbate Ber- tolfo pastore videlieet ipsius monasterii rogatus sum roborare. quam manu propria sigilli mei impressione roboraui. Facta est autem hec donatio sol- lempniter anno domini M. XXX. VfL presente venerabile patre ac domino Poppone Trmirorum archiepiscopo et viro religioso Bertolfo abbate predicti monasterii et multis aliis prelatis clericis et laicis in ecclesia maiori feliciter amen.
III. 1037.
I. n. s. e. i. t. Nos Adelbero dei gratia prepositus s. Paulini Treue- rensis. Uniuersis tarn presentibus quam posteris hoc scriptum uisuris uolu- mus esse notum. quod nos aliquid cum uidua paupere in Oazophilacium domini mittere cupientes. corpore incolomi sanaque mente salubri deliberacione prehabita villas allodii nostri. Nenniche. Palcele. Dilmere et Helfelt cum ecclesiis. curtibus. edificiis. familiis. mancipiis utriusque sexus. decimis. uineis. campis. agris. pratis. pascuis. siluis. aquis aquarumue decursibus. molendinis. piscationibus. uicis et uillis. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. terris cultis et incultis. quesitis et inquirendis. mobilibus et immobilibus. et cum uniuer- sis appendiciis et adiacenciis suis, monasterio s. Mathie apostoli sanctorum- que Eucharii. Valerii et Materni extra muros Treuericos. legamus et do- namus. contulimus et conferimus per presentes. Volentes. eligentes et con- firmantes. ut abbas et conuentus monasterii predicti in uillis iamdictis eo iure quo nos gaudebamus. nullo successorum nostrorum contradicente aut impe- diente perpetuo ualeant gaudere. Hoc dumtaxat excepto. ut quelibet domus dietarum uillarum uno die singulis annis unius uiri labore pro Castro nostro Sarbnrch laborare tenebitur et tenetur, ad edictum illius qui ipsum castrum tunc pro tempore titulo possederit iusto. adicientes ut si que domus dietarum uillarum aut omnes huiusmodi laborem redimere uoluerint et decreuerint. obulo treuerensi bono et legali. singule domus singulis annis redimere uale- bunt. ac deineeps anno illo ab omni exaetione et seruitute quantum ad pre- dictum castrum Sarburch libere manebunt et absolute, amplius in gazophila- cium domini mittere decernentes uillas nostras. Hemptre. Lampaidan. Bal- deringin. eodem iure cum omnibus earum attinentiis et pertinentiis et condi- tionibus superius expressis monasterio predicto dedimus et donamus. legaui- mus et legamus similiter per presentes. Consentientes et stabili testamento confirmantes. ut nullus heredum seu successorum nostrorum in uillis predic- tis. aut ipsarum attineneiis uel pertinentiis. aliquid iuris, uel aliquam iuris- dictionem sibi ualeat usurpare aut uendicare presumat. hoc solum excepto. quod quelibet domus predietarum uillarum. uiduis exclusis. dimidium maldrum auene ad castrum nostrum Sarburch predictum singulis annis dare tenetur. ra-
