370

316. ^P«pft SSencbict IX. ftm<$t bett 3U %xkx ntknbcn ©tnteon v)n-

Kg. — . jö..'.»,

Benedictus episcopus seruus scruorum dei. Omnibus archiepiscopis. epis- copis. sacerdotibus. et uniuerso clero. cunctisque populis tarn regni Teutonici. quam etiam quarumcunque nationum uel linguar-um salutem carissimam cum benedictione apostolica. Diuine maiestatis incnarrabilis auctoritas. scmper inenarrabilia faciens. sicut in sanctis suis mirabilis predicatur. ita et operibus declaratur. dans eis uirtutem et fortitudinem. curare omnem languorem et omnem infirmitatem. Quod donatiuum ipse deus spiritualium donorum distri- butor et auctor. militibus suis quorum non est numerus, in hoc etiam mor- tali corpore dum in seculo degerent. propterea concessit. ut et idem ipsi su­per spe Future retributionis. habentes sancti Spiritus fidele pignus. fiducialius ac fortius inniterentur. et gentes diuina mysteria intuentes. omni superstitione postposita. ad uiam Christiane ueritatis ex intimo cordis conuerterentur. Alios uero. quorum similiter incomprehcnsibilis est multitudo. post uincula tantum carnis his operibus uirtutum donauit. atque munificauit. vt corporis exuuiis in sepulchro positis. et membris in cineres ac fauillas resolutis. sentientibus atque uidentibus mirabilia. fides inculcaretur et cumularetur. eos illic fclici- ter uiuere. ubi uera est et eterna uita. Ad quam nemini accedere licet, nisi uite temporalis oblectamenta exosus. ad illam tota semper mentis intentione suspiret. si quando mercatur de peregrinatione ad patriam. de exilio ad post- liminium reuocari. Igitur quoniam crebris nuntiorum indiciis. crebrisque lit- terarum caracteribus. clamor magnus. strepensque rumor, ex Treuirormn par- tibus usque Romam ad nos. iamque etiam ulterius peruolauit. esse inibi uiri cuiusdam Symeonis admirabilc corpus, signis et prodigiis. uirtutibus et mira- culis radians. ut sol meridie. screno aere. terram strictius osculati. deum be- nediximus. toto corde. tota mente. totis uiribus. Qui nosfris temporibus. dig- nanter intra sanctam suum corpus ecclesiam. hoc precipuum membrum di- uino lumine accendit. ut sit lucerna ardens. posita supra candelabrum. quc luceat omnibus qui sunt In domo domini. Itaque conuenti atque pulsati. a carissimo fratre nostro. D. P. eiusdem Treuiris archiepiscopo. ut quod no- bis uisum fuisset de celebratione ipsius sancti^simi uiri. salubri definitiono nostre apostolice auctoritatis statueremus atque decernefemus. Omnibus quos in salutatione prcnotauimus. notum his litteris facimus. (|iüd ex ea re cen- suerimus. Nam collecta liomani nostri clcri splendida fraternitate. cum par- tus sacratissime uirginis annuo recursu per hunc orbem r;.■&' iret. concordi de- liberatione dcterminauimus. et alta sententie radice fundauimus. cundem ui- rum dei Symeonem. quem dominus conimendat atque probat significationc tantarum uirtutum. sanctitatis et gratie plcnum. ab omnibus popidis tribubus et Unguis, sanctum procul dubio esse nominandum. eiusque natalem singulis annis recurrentem. passim sollempniter obseruandum. et ferialiter celebran- dum. ac uenerandum ad instar diei fesü. nomen quoque ipsius martyrologio cum sociorum nominibus suo loco inserendum. Cui sententie hoc etiam sub- didimus. ut quisquis huius nostre constitutionis temerarius contemptor. et cer