379
Quapropter cunctis fidelibus presentibus scilicet et futuris notum esse desidero. qualiter propria mea uoluntate. necnon et amicorum meorum consensu et sug- gestione. post meam et Gelonis mortem quasdam res. idem predium quod Udilbertw in anteeessoris mei Liudolfi archiepiscopi temporibus uicedomnus. predicto Oeloni in uillis que uocantur Ura. Odoluinga. Uuilre. Sueuinicha- Beuera, et in ceteris locis reliquit. et quicquid erga familiam s. Petri sua pecunia seu in Treuerica ualle seu in aliis locis comparauit. excepta una curte. que cum lapidea domo in eadem constructa sita est ualle Treuerica, necnon et prediis Hab et Murcid et Uualteracha exceptis. ad basilicam s. Marie que sita est iuxta domum s. Petri in Treuerica ualle predictis fratri- bus inibi deo et eedem s. dei genitrici Marie, sanctoque Petro apostolo ser- uientibus firmo et perpetuo iure tradidi et donaui. non ad multiplicandum qui modo est. numerum fratrum. sed ad augendum et meliorandum illorum uictum et uestitum. Sed quia in quantum potui illorum inopie consului. et prouidi. hanc legem eisdem donis constitui. ut quisquis illorum ex his ali- quam utilitatem uelit habere, officium mihi humanitatis non dedignetur exhi- bere. et quum ut saluemur. in inuicem orare iubemur. unicuique fratri post matutinam siue domi sit siue in itinere. tres psalmos penitentie decantandos diuisi. id est. Domine ne in furore. Beati quorum. et herum. Domine ne in furore. ut pro remedio anime mee illos cottidie non pigeat eos decantare. Sub hac ergo traditionis formula aliud etiam alodium. quod Sigibertus pre- positus sua pecunia erga familiam s. Petri comparauit. et nepoti suo Lam- berto reliquit. post mortem filii sui ad predictam ecclesiam sepe nominatis fratribus equa traditionis potestate donaui. censum autem orationis in numero temporis computaui. Si quis autem ego ipse quod absit. aut aliquis meorum successorum hanc traditionis cartam infringere temptauerit. primum omnipo- tentis dei. omniumque sanctorum eius iram incurrat. deinde ad effectum sue uoluntatis nequaquam pertingat. sed sicut modo facta est integra et stabilis in perpetuum permaneat. Ne autem aliquis apud successores meos oriatur exinde. aut hec traditio destruatur. placuit mihi hie testes inducere. ad quo- rum si illis opus fuerit. testimonium ualeant confugere. qui uidelicet clerici et laici. quia ibi presentes fuerunt. audierunt. uiderunt pariter et consulue- runt. qualiter in pleno placito coram liorico aduocato aliisque perplurimis predictum predium iudiciaria iudicum lege, totiusque populi succlamatione reeepissem. ab his scilicet. qui illuc hactenus iniuste possederunt. iam testes accedant et quod uiderunt profiteri non timeant. isti sunt clerici. Adal- bero. Folemarus. item Folemams. item Folemarvs. isti sunt laici. Sigibodo. Oodelo. Arnolt. Rauenger. Lambreht. Sigemar. Keguzberc. Hunolt. Si- gibertus.
$lu« bem gtojkn bomcapitulatifcfyen ©iptomatat.
