390
et reditibus. quesitis et inquirendis. et cum omnibus appendiciis suis, absque ulla sui diminutione. pro remedio anime sue. fratrisque sui b. m. ottonis du- cis. aliorumue parentuin suorum in monasterio Bninwüarensi sepultoruni li- bere et integre deo sanctoque JSykolao ad predictum monasteriuni per ma- num Heinrici palatini comitis filii patrui sui. sub cuius tunc mundiburdio manebat. contradidit. terminum etiam et bannum eiusdem predii. sicut ipsa prius habuit a fluuio Andrida usquc ad fluuium Eiza. ita constituit. ut nullus ibi aliquam potestatem habeat. nisi abbas eiusdem loci, et uillicus eius quem constituat. Quasdam etiam arpennas id est uineas. quibusdam seruien- tibus suis beneficiauerat. id est. Buoperto preposito duas. Weringero de Sa- leuelt duas. Sigebodoni de Odendorf duas. Sigefrido pincerne tres. Epponi de Aldendorp duas. et camerad iuxta dominicam curtem. Adelberto fratri Winboldi duas. Embrichoni de Oeldestorp duas. Ansfrido clerico suo. XIIII. mansos cum mancipiis suis ad Luzenrode. et uinum quod dicitur scozwin in Cloteno. Ernestoni fratri suo duos mansos cum mancipiis in Dreise. Wol- ferum etiam tradidit illuc cum sua possessione. ea uidelicet conditione. ut quamdiu uiuant. ecclesie bona siue beneficia habeant. post mortem uero il- lorum nullus heredum suorum quicquam de hiis sibi quasi iure hereditario uendicet aut possideat. sed in ius et dominium s. Nykolai et abbatis ipsius ac fratrum sibi seruientium redeant. ut quod abbas utilius sibi ac fratribus inde iudicauerit. faciat atque disponat. Omnes etiam quos dedit s. Nykolao ita tradidit. ut nullus extraneas nisi forte liberas. uel ex potestate s. petri colonie ducat uxorcs. si autem alienas acceperint uxores. omnis hereditas eo- rum et uniuersa que possident. ad s. Nykolai cedant monasterium. et nullus heredum suorum in hiis quicquam habeat. Si vero ex potestate s. Petri colonie uxores duxerint. filii corum iterum aeeipiant uxores ex potestate s. Nykolai. quod si non fecerint. omnis hereditas eorum et omnia que possident ad s. Nykolai et abbatis redeant dominium. Eadem uero rogante. abbas Te- geno predicti monasterii. idem ei predium permisit in beneficium. postquam ipse illud in suum redegerat dominium, cui statim curtem Caneda et fami- liam quinque hbras ibi soluentem. quod fuit Ellonis beneficium. ad Gewere tradidit et. VI. arpennas Cloteno. que fuerunt iSicconis comitis beneficium. et duas mansiuneulas quas Wecelinus habuit. et in quibus habitauit. Tradidit etiam castrum suum Chuchomo Heinrico palatino comiti filio patrui sui. ea scilicet conditione. ut quamdiu uiueret. super ipsum predium Cloteno de- fensor et aduocatus existeret. post obitum uero suum si ipse heredibus care- ret. proximus heres domne liieheze regine aduocatiam super eadem bona ha- beret. Si uero et ipsi heredes defuerint coloniemis archiepiscopus eandem aduocatiam tribuat. euieunque abbas et fratres petierint. Sicconi uero comiti qui eandem aduocatiam a palatino comite predieta regina Uicheza petente suseepit. tale seruitium tribus tantum temporibus anni. sibique succedentibus aduocatis constituit. scilicet ut ad unumquodque placitum detur aduocato mo- dius unus tritici. et unus siliginis. et quinque solidi leuis monete pro carne. aut porci vel oues quinque solidos leuis monete ualentes. et tantum uini detur. quantum ad istud seruitium conueniat. modii quinque auene id est ad
