392

tum meum potestatiue habeat et illic cottidie cantet tribus diebus in ebdo- mada pro defunctis .... constitutum officium et quicquid in laquea-

rio uel in tecto sit emendandum einendet. Gebbam etiam ancillam meam cum suis liberis dedi illud ad duas denariadas cere quotannis. hec quoque filius meus si nie superuixerit sub iure aduocati defendat. Si quis quod absit hanc dotem siue traditionem infringere uoluerit. ira uindictaque dei super euni ue- niat ac anathema sit. Et ut hec dos siue traditio firma et inconuulsa omni permaneat tempore, hanc cartam postulaui sigillo senioris mei archipresiüis sigillari.

Signum domini Eberhardi archipontificis. — . Hu« bem ©iptomatar be« Stift« 6. gtotini.

337. er3btfd)of G-krfeatb fd)enft ber Äira^c ju ^ünfter^einefetb bie Äirdbe $u $Potd) unb einen äßalb. 1052.

Quisquis de promerenda redemptionis eterne uenia gaudere desideret ne- cesse est ut subsequenti in posterum etati donationem scriptis confirmare pro- curet. ne prolabente temporum ordine uetustas memoriae deleat. quod ad plu- rimorum utilitatem in euum productius indissolubile permanere debeat. Vnde ego eberhardus dei disponente dementia treuirorum archiepiscopus. notum esse cupio cunctis fidelibus nostris tarn futuris quam et presentibus. qualiter ad basilicam s. martini in pago meiueueldensi adueniens ab eiusdem loci fratribus et ab illorum preposito geramno maxima deuotione postulatus sum. ut illorum subuenirem paupertati ad septimam feriam quod est sabbatem in qua stipendiaria reliquorum equalitas dierum illis deerat alicuius suffragii dono supplerem. Quorum peticionibus quia necesse fuerat libenter adquieui. et ba­silicam que sita est in uilla pulecha quam per precariam. ac iuris mei resi- duo necnon et proprio censu adquisiueram. s. Mariino ac prenotatis fratri­bus cum omni utilitate uidelicet decimationis manticipiorum ecclesiastice terrf et tercia parte silue que uocatur puthena tradidi. eo denique tenore ut pe- nuriam ferie supradicte consilio communi sub refectionis solatio attenuarent. et anniuersarii mei diem sub eiusdem refectionis constitutione annuatim ex- colerent. et si quid his superhabundaret. in augmentum sui sumptus consu- merent. Hoc autem ab eis expostulans ut quotiens hec agerentur. indulgen- tiam uigiliis missarumque sollempniis pro animabus cunctorum fidelium ac mei deum deprecarentur. Vt ergo fraterni suffragium amminiculi deuotione successorum nostrorum ueniali ratum permaneat ac stabile, intimi prccaminis conatu sub diuini timoris pariter et amoris examine postulo. ut si quem il­lorum uidelicet nostri successorum tanta famiiiaris necnon et puplice rei an- gustia constringat. ut hoc donationis nie« tantillum augere de residuo suo nequeat. tarnen hec mea statuta silcrc permittat in pace secura. et erunt utris- que ad communis spem remedii profutura. Predico autem quod absit quis­quis hec discuttere temptauerit. ante tribunal diuinc maiestatis coram angelis sanctis rationem inde redditurus. ab auditione mala perculsus eterna damp-