402
propter aliquam culpam uel querimoniam in placitis abbatis id est budingun dominicata uel publicata fuerint. omnia abbatis erunt. nisi bonis eisdem post- quam uillici abbatis ea in custodiam susceperint se quilibet temere intromi- serit. De bonis autem que aduocatorum placitis publicata fuerint. due partes abbatis. tertia uero pars in codem tantum anno rerum aut frugum aduocatorum erit. postea uero nichil ad eos pertinet. quid abbas inde disponere uelit. Aduocati autem seruitia in curtibus in quibus iure dabuntur cum uil- licis et scauionihvs accipiant et non emittant uel uendant. quia ad hoc eis donantur. ut quicquid abbati uel familie aduersitatis contigerit corrigant. quod si non fecerint. et bis uel ter aliquid in agris aut uineis. unde dampnum habet abbas aut familia. eis accusatum aut denunciatum fuerit et non correxe- rint. seruitio eos abbas constringat. donec ea que in prioribus binis aut tri- bus placitis accusata sunt, ad correctionem perducant. Si quis propter furtum uel latrocinium captus aut iusto iudicio diiudicatus uel dampnatus fuerit. sub- stantia illius et omnis possessio abbatis erit. aduocatis uero de nomine quod ius- tum est. aut quod sibi et aliis comprouincialibus suis melius uisuni fuerit agere licebit. Si aliquis ex familia interfectus fuerit pretium illius id est uueregelt. si sine aduocato adquiri poterit. totum abbatis erit. si autem per aduocatum adquisitum fuerit. terciam partem aduocatus habebit. Seruientes uero qui pre- bendarii sunt et qui fratribus infra claustrum scruiunt. siue in ipso loco uel in cellulis illuc pertinentibus. id est Apula uel Tauena. quamuis iam diu de- structis. deo tarnen nostroque et dilectissime coniugis nostre Agnetis impera- tricis auguste. si uita comes fuerit auxilio patrocinaute construendis et recu- perandis. siue qui foris uel intus dagescalci uel pistores. bouarii aut piscato- res. coci aut lauatores. uel quicunque foris uel intus cottidiano seruitio fratribus seruituri sunt, nulli aduocato uel hunnoni subiaceant. sed tantum abbat! suisque prepositis pro quibuscunque culpis suis respondcant. uapulent. aut euadant. Si uillani uel mansionarii debitum censum uel seruicium s. Ma- ximino et abbati uolunt denegare. primum per alios iudices. deinde in ipso principali loco Treuiris unde uiuunt. per illos iudices ac ministros qui ncare- manni dicuutur et qui meliores sunt ecclesie constringantur. Sin autem. per kartam et aduocatum. ad ultimum uero per manifestum iusticium. in quo si conuicti fuerint. omnibus bonis suis ad manus abbatis attractis carebunt. et ius quod abbas eis postea concesserit habebunt.
Seruientes uero qui scaremanai dicuntur nulli aduocato nisi abbati subiaceant. nulli eorum seruiant nisi beneficia ab eis habcant. aut abbas pro ne- cessitate et utilitate monasterii cum illis eos alicubi ire precipiat. Aduocatus uero Güelbertm qui in presentiarum est. aliique successores ipsius qui ban- num a regia manu susceperint proxima die post iestum s. Maximini super predia et mancipia eorum qui ministri uel scaremanni dicuntur. illa sola die si festum celebre uel ieiunium non fuerit. placitabunt. Sin autem. cum prima pulsata fuerit placitum intrabunt, et usque ad nonam horam illud tenebunt. postea uero nullum ibi diutius stare distringere poterunt. Et quicquid ibi placitando adquisierint. due partes, abbatis. tertia eorum erit. Eadem uero die abbas ipsi aduocato quicunque est seruitium dabit. duos scilicet modios
