440
quasi ego uolens et libera utens potestate. tale bonum umquam prestite- rim. sed denm testor et sanctos eius quod inuitus et ualde coactus hoc feci. quia nisi ego amicorum usus consilio illud propria manu prestitissem. dominus meus imperator illud ei perpetuo dono tradidisset. Post mortem Amelmi. cum iam sperarem. iinmo securus essem predictum bonum ad ecclesiam de- bere redire. ecce uxor illius et Guntrannita filius eius et Gerlach et Otto et omnis illa parentela predictum imperatorem adierunt. et ut hoc ipsum bonum Guntranno filio eius prestarem. assiduis precibus pulsando vix tandem impe- trauerunt. Postea uero orta sedicione inter me et archiepiscopum Eberhar- dtim cum rei ita popocisset necessitas. ut castrum s. Maximini custodire ac mum're deberem. eidem Guntranno ut ad me ueniret et infra castellum nos- trum cum suo sumptu excubias faceret usquc tercio mandaui. sed nullo modo hoc efficere potui. Tandem ad ultimum post legitimas inducias eum ad ra- tionem posui. et iusto iudicio suorum parium beneficium quod ex me tene- bat fere ei auferre debui. sed obtentu domni mei imperatoris quia ipse pro eo intercesserat. tali modo eum placitare permisi. scilicet ut ex predicto bono duodecim mansos mihi ecclesieque redderet. et deinceps singulis annis duode- cim porcos saginatos et totidem camisialia fratribus pro uestitura persolueret. et quamdiu hoc faceret. beneficium suum libere teneret. Si uero aut ipse in uita sua. aut aiiquis suorum successorum hanc constitutionem a nobis et a fratribus ecclesie factam et ab eo collaudatam infregerit. illico totum beneficium perdat. et ipsum bonum cum omni integritate sua ad ecclesiam redeat. Yt ergo hec nostre constitutionis pagina per succedentia tempora posteris nos- tris innotescat. hanc descriptionis cartulam fieri iussimus. et ut pleniorem in dei nomine obtineat firmitatem. sigilli impressione scilicet s. Maximini iussimus insigniri. Finit Theodericus abbas.
Stil« bem äRarimmet SRanufctipt in Setün.
383. (Srgfctfcbof (SgilBett reftttuirt bem B. ©tmeon bie Äircfyc $u SOto^ bacb im SRfyetngau, äftaitvjev £>töcee>. 1085, ben 16. $um.
I. n. s. e. i. t. ego Eilbertus indignus s. Treuerensis ecclesie archiepis- copus. ecclesiam quandam in territorio Moguntino sitam in pago liinegouue in uilla Müssebach ob remedium anime mee monasterio s. Simeonis dedi uel pocius restitui. quod qualiter actum ait in noticiam omnium tarn presentium quam posterorum scripto transmittere uolui. predietain ecclesiam cuidam de familia s. Petri strenuo uiro nomine Beruuico in beneficium dederam. cuius seruicio et opcre in plerisque negociis domi et foris sepe usus fueram. opor- tunitate autem adepta humiliter nos adiit Poppo fidelis bester eiusdem ecclesie s. Simeom's prepositus. adhibitis secum fratribus suis asserens supradictam ecclesiam. largiente uenerabilis memorie archiepiscopo Eberhardo. ad ius s. Simeonis aliquando pertinuisse. Deinde ut fieri solet quia et ipsis longinqua et inuasoribus proxima esset, quorimdam uiolentia ablatam fuisse. et ut rem religiöse donatam iniuste ablatam loco restitueremus obnixe cepit obsecrare.
