445

tum et subseriptum se obseruaturum esse promiserit. videlicet si bona ecele- sie uiriliter tueri et familiam eius clementer et bumane tractare uoluerit. No- uerit itaque omnino sibi obseruandum ne aduocatiam. uA coniugi in dotem. aut alicui in beneficium dare presumat. nee alium pro se substituat. cum sciat ius huius honoris se hereditario iure non contingere. sed hanc prouisionem pro remedio anime sue. ad tutelam monasterii de manu abbatis se susclpere. Preterea nee aliquando in bonis ecclesie hospitando ecclesiam uel familiam eius grauet, nee iniusta seruitia ab ea neque uiolentas exaetiones. quas pre- carias uocant aliquando exigat. In cuius aduocati negotio. non alius minis­ter neque uicarius. neque subaduocatus preerit. nisi qui uillicus abbatis fue- rit. Nunquam ad publicum placitum considebit. nisi a fratribus si res ita poposcerit inuitatus fuerit. Cum inuitatus uenerit. seruiatur ei quod et ho- nori eius sit congruum et pati possit ecclesia. ne uel sumptuum eius uel co- mitatus nimietate contristetur. Ita uero agat et tarn pium. tarn modestum. tamque benignum fratribus et familiis eorum se exibeat. ut dignus honore sui nominis existat. et pro officio fideliter amministrato. remunerationem ä Christo, b. Maria interueniente suseipiat. Quod si timoris Dei oblitus quos fouere debuerat uiolenter oppresserit. et ammonitus infra sex ebdomadas non satisfecerit. tandem ecclesiastico anathemale percussus aduocatiam amittat. et alium fratres. potentia. modestia. et defendendi possibilitato utilem et effica- cem sibi eligant. qui sub predieta conditione ipsam aduocatiam amministratu- rus suseipiat. De cetero desidero. et quantum de mortuo uiuens possum fir- miter statuo. ut ubieunque in prouintia uita excessero. nusquam nisi in pre- fato monasterio sepeliar. Idem de aduocatis omnibus. et de uxore mea fieri uolo. et constituo. Ne autem quisquam heredum meorum uel successorum. aliquam iniuriam domino Deo. et b. Marie quandoque inferre intendat. de bonis a nie huic monastei'io collatis. ea nominatim subponi placuit. que et episcopali banno confirmari feeimus. scilicet. crufte cum ecclesia. Bettendorp. et Hembach et eorum adiacentia. Belle. Heide. Alkene. Willeberg. Hec inquam b. Mario tradidi cum omnibus appenditiis. id est. cum utriusque sexus maneipiis. edifieiis. areis. exitibus et reditibus. agris quesitis et inquirendis. pratis. paseuis. viis. et inviis. aquis aquarumque decursibus. molis. molendi- nis. piscationibus. vineis. uinetis. siluis. atque cum omni utilitate que ullo modo inde prouenirc poterit. Acta sunt hec anno incarnationis domini .M. XC. III. Indictione prima, regnante serenissimo imperatore Heinrico tercio. anno autem regni eius. XXX.VIII. pontificatus uero domni Heilberti Treui- rorum archiepiscopi .XIV. Ut autem hec nostra traditio firma et inuiolabi- lis in perpetuum pei'maneat. cartam hinc inde conscriptam. sigilli nostri im- pressione insigniri feeimus. Huius constitutionis testes sunt, domnus meus Heilbertus Treuirorum archiepiscopus. Sygefridus priuignus meus. Heinri- eus dux de Leniburg. Wilhelmus comes de Lutzelenburg, cognati mei. Wal­rammus et frater eius volko comites de arlo. Dudo comes de Lurenburch. Herimannus comes de virneburch. Meffridus comes de wiede. et frater eius