473

413. @r$fctf*of 9httbarb toon SRahtj fcefcfct bcn SDtffifcobenberg an ©teile ber bisherigen ^anonifev mit üftoneben, unb begabt btefelben bon feuern. 1107, ben 11. WUl

I. n. s. e. i. t. Notum esse cupio omnibus fidelibus tarn futuris quam presentibus in Christo, qualiter ego Ituthardus. s. Moguntine sedis dei gra­ta a archiepiscopus. mutatis eanonicis in monte s. Dysibodi monachos substi- tui. et laxiorem et negligentiorem vitam arciori et meliori conuersatione ex consultu correxi. augens bona eiusdem ecclesie et augere cupiens pro salute aninie mee et omnium antecessorum meorum. tarn episcoporum quam paren- tum meorum. Ut autem hoc ratum foret et inconuulsum sine iusta querela permanere potuisset. proclamationem canonicorum competente recompensatione ecclesiarum atque aliarum utilitatum pro placito eorum compeseui. Accendit autem uoluntatem meam ad hanc mutationem dextera excelsi. et patrocinium ibi requiescentis serui dei. et amenitas loci, et maxime quod vulgante fama eandem uitam et religionem in eodem loco fuisse comperi. sed nescio. qua ira dei succensum fuisse monasterium. ac dissipatis bonis usque ad tempora Willigisi venerabilis archiepiscopi antecessoris mei eundem montem ad ser- uitium dei in solitudinem pene fuisse redactum. qui quidem ibi canoni- cos posuit. sed priorem conuersationem non reparauit. Hac igitur occasione permotus. regulärem uitam religiosorum monachorum que antea ibi erat re- parare studui. ad quod pro facultate mea predia eiusdem ecclesie bonis inferius scriptis adauxi. Tradidi enim sollempniter potestatiua manu mea. sine omni contradictione super reliquias s. Dysibodi. omnem deeimationem que ad epis- copalem curtim. que est infra castrum s. Albani. et ad uillam que uocatur Hechidisheim pertinebat. et quoddam nouale uinearum in uilla inter Husen et Hasemanshusen. quod infra descriptis locis terminatur. Incipit enim a Ua- dendich superius et ita deorsum tendit usque in Huserbach. et inde usque ad beneficium Egilwardi et ascendit sursum usque ad nemus episcopi. atque inde extenditur usque ad Huserhibun. et sie redit in liadendich quidquid hoc ambitu continetur, totum cum omni iure et utilitate supradicto saneto contuli. * Et in Rudensheim curtim unam cum oetaua parte unius niansi. addidi etiam in eadem donatione uineam unam iuxta Loricham in Bfide?idale que fuit be­neficium Weniheri de Gysinheim. et uillam unam nomine Gleffardisberg iuxta montem s. Dysibodi sitam. que a comite Cunrado de Luccelinborg et a supradicto Wernhero. quia amborum beneficium erat, cum duabus uillis. quarum nomina Drinspringen et Dornbach, et site sunt in Einriebe, ex pla­cito acquisite in ius et proprietatem predicti saneti transierunt. Apposui etiam in eadem donatione omnem salicam deeimationem dominicalium agrorum in Soberenheim. quam a preposito Ebone et congregatione s. Victoris quodam concambio acquisiui. reddens eis mansum unum in Algensheim et tantum terre et uinearum in Hilbridisheim. ut per singulos annos cum supradicto manso tres libras indubitata estimatione sufficiant persoluere. que Vuluericho de Winkela. qui prius hanc deeimationem habuit. idem prepositus pro bene-