505

nitionis clipeo anticipantes excusserunt. nos uero pigri serui et inutiles qui et nostris temporibus aecclesiae Christi cum plus eis possimus. parum confe- rimus. et quod ab illis est allatum et usque ad nostra tempora custoditum hoc uel ipsi aliquando auferimus. uel ut alii auferant per desidiam patiniur. effecti uel in pastorali pelle lupi rapaces. uel cum lupis non obuiamus. timidi pastores; Ego igitur Bruno in treuirorum metropoli christiani gregis licet indignus prouisor. sequens tarnen exemplum precedentium patrum. Patrimo­nium quod uulgo nominatur Bothardi iacens in caradono quod ipse domino Lancecliino uendidit. illeque post decessum amicorum suorum pro eorum sue- que salute animarum aecclesie s. Castoris que in eadem villa fundata est ad elemosinam fratrum tradidit. liberatum prius a Wolfgango apud Ophtemedinc. ubi inito communi utriusque amicorum consilio. illi dimisit quicquid apud cheledin habuit. et apud Boseda. et in Bermodasheim. tali conditione ut cunc- tis aliis quo Lancechimis possidebat wolfgangus renuntiaret et extipularet. liberatum etiam a fredeberto et omnibus aliis impetitoribus. in perpetuam he- reditatem dedit s. Castori legitime et absolute, ipse propria manu et per ma- num aduocati sui warneri! hoc ipsum donum eidem ccclesiae in hereditario ivre constituo et confirmo. precipio quoque auctoritate episcopali. et sub banno constringo. ne aliquis priorum heredum manum ad pi'escriptum eccle- siae donum apponat. sitque ab omnibus impetitoribus inconuulsum. quod con- stat iam dudum ab illis fuisse liberatum et absolutum. Ab hac hora dein- ceps quisquis in hec predia tarn agrorum quam vinearum quae olim erant Tiotkardi. deinde Lancechini. quorum heredem s. Castorem ipse conslituit nos quoque constituimus et confirmauimus. manum per aliquam violentiam contra ecelesiam immiserit. uel aliquid eorum fraudnlenter ab ea abalienauerit. sit ipse quoque abalienatus a liminibus s. matris aecclesiae. et a consortio sane- torum sequestratus. sitque anathema maranatha. nisi eidem ecclesiae ad sa- tisfactionem uenerit. et de illato damno ausuque temerario ueniam uel iuste uel misericorditer postulauerit; Actum anno dominice incarnationis .M.C. XXI. indictione .XIIII. regnante Heinrico imperatore. IUI. rege .V. anno regni eius .XXIII. imperii autem .XI. anno autem episcopatus domni Bru- nonis archiepiscopi. XX. eodem scilicet anno quo domnus imperator per- noctauit in uilla treis. cum iret expugnatum castrum quod comes ottho con­tra illum erexerat. in ecclesia s. Castoris que est in caradono. die dedicatio- nis eius. rogante domino Godefrido chorepiscopo et eiusdem ecclesie prepo- sito. et Lencechino decano. coram idoneis testibus. clericis et laicis. S.- dolfi. S. Wizelini presbiterorum et canonicorum s. Castoris. S. Gimtrami. S. Emnsti canonicorum s. Petri Treuirensis. S. Beimbaldi de Isemburch. S. Heinrici dapiferi. S. Anelini. S. Racholß. S. Hunoldi. S. Tkeoderici. .

9lu6 bem Dttginar.