509

fidimus. Quapropter iidelibus nostris tarn presentibus quam futuris notum esse uolumus. qualiter fidelis noster Berengozus abbas s. Maximini serenitati nostre conquestus est sepius. qualiter honio suus Anshelmus de Mollesberch a domno Adelberto tunc quidem cancellario. nunc autem Moguntine sedis archiepiscopo cum beneficio suo quod est Brichina et Seltris aliquot annis iam iniuste sibi fuerit ablatus. rogans ut respectu mercedis aeterne eundem militem suum cum prefato beneficio suo b. Maximino integre restitueremus et restitutum imperiali nostra auetoritate confirmaremus. cuius rationabili pe- titioni ab amorem dei et reuerentiam b. Maximini per interuentum fidelium nostrorum Friderici Coloniensis et Brunonis Treuirensis archiepiscoporum. sed et Ottonis Babenbergensis. Heremanni Augustensis. Ilodolfi Basiliensis. et Brunonis Spirensis uenerabilium episcoporum. neenon Friderici ducis et Thietpaldi marchionis. Godefridi etiam et Berengeri. sed et Ludeuici et Wig- berti comitum aliorumque fidelium nostrorum assensum prebentes. prefatum Anshelmum cum predicto beneficio suo Brichina scilicet et Seltris. quod auus illius a Foppone abbate per precariam sibi suisque acquisiuit lieredibus. b. Maximino ac predicto abbati suisque successoribus ea ratione recognoscendo reddimus et reddendo confirmamus. ut sepedictus Anshelmus et filius eius Heinricus beneficium idem ab eiusdem loci abbatibus ämodo paeifice et quiete possideant. et beneficiario ab eis iure deseruiant. Si autem ipsi sine heredibus defuneti fuerint. tunc cadem bona b. Maximino libere et integer- rime redeant. et ad utilitatem monasterii et ad usus monachorum deineeps rata et inconuulsa permaneant. Sed quia nos deuoto eiusdem fidelis nostri Anshelmi seruitio carere nolumus. ideirco fidelium nostrorum tarn presentium quam futurorum sollertiae notum esse cupimus. qualiter curtem nostram Bet­tendorf a cognato nostro Heremanno palatino comite ad nos hereditario iure transfusam cum Omnibus ad eam iuste ac legaliter pertinentibus predicto fideli nostro Anshelmo in beneficium condonamus et condonando firmamus. ut ipse et filius eius pro bis paruis eo studiosius nobis seruire studeant quo adbuc maiora de nobis se pereepturos esse non desperant. Et ut hec utraque lar- gitio tarn sibi quam abbati suisque successoribus stabilis semper et inconuulsa permaneat. cartam hanc inde conscribi feeimus quam propria manu subter firmatam sigilli nostri impressione insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici quarti liomanorvm imperatoris inuictissimi.

Bruno cancellarius ad uicem domni Adelberti archicancellarii recognoui.

Data .1111. Nonas Ianuarii. anno dominic« incarnationis .M.C.XVIII. Indictione XI. anno regni domni Heinriri .XVIII. imperii uero. VII. Ac­tum Spire in dei nomine feliciter. Amen.

9lua bem großen aRaximinet Diplomaten' in SEtiet.