511
Salmena sed et Cönradi et Godefridi de Nbrinberg. et Stephani Oyensis. aliorumque fidelium nostrorum clementer suseipientes. villas has. id est Gun- tereshvsen et Bosbach. Mannendal et Xarlieim. Holzhusen. et Ykinesheim. Sueppenhusen etiam. et FoJmarsbach. ac Bminheim neenon et has ecclesias Weidestein. Albucho. Gosolfesheim. Husen. et Weinheim cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus b. Maximino et fratribus sibi famulantibus ea ratione reddimus atque firrnamus. ut nullus successorum nostrorum Regum vel imperaforum. nullus etiam Dux aut comes de eisdem rebus quiequam imminuere presumat. sed abbas et fratres ad prebendam suam et ad utilita- tem monasterii ea libere et secure possideant. Set et hoc fideles nostros pre- sentes scilicet et futuros ignorare nolumus. quod sicut fidelem nostrum Ans- helmum de moUesberch qui a dominio predicti abbatis aliquandiv iniuste fue- rat ablatus. ante ."Villi, annos priuilegii nostri auctoi'itate prenominato ab- bati recognouimus ac reddidimus. ita et nunc b. Maximino et eidem abbati suisque successoribus cum beneficio suo quod est Brichina et Saelfris denuo eum recognoseimus. et reeognoscendo firrnamus. ea scilicet ratione. ut ipse et filius eius Heinricvs idem benefieivm quod Anshelmus auus eorum ab eodem loco per precariam acquisierat. paeifiee semper et quiete detineant. si autem sine, herede defuneti fuerint. tunc abbas et fratres ad utilitatem monasterii eadem bona et possessiones libere reeipiant et securc possideant. Preterea vero curtem quandam et ecclesiam in uilla Suaueheim quam genitor noster apud Spiram diuina correptione terribiliter eommonitus. de Heinrico ministe- riali suo aliis bonis. redemit. et b. Maximino priuilegii sui auetoritate resti- tuit. hanc itaque curtem cum omnibus in Euemesheim aut Bricenheim ad eam iuste et legaliter pertinentibus. de manu Wolfgeri ministerialis nostri qui contra preeeptum nostrum hoc in anno eam uiolenter inuasit sub obtentu gratie nostre imperialiter interdieimus. et prefato confessori Christi Maximino ac fratribus sibi famulantibus per hanc priuilegii nostri auetoritatem confir- mando reddimus. et reddendo confirmamus. quatinus idem fratres in uigiliis et missarum celebrationibus. cum memoria genitoris nostri memoriam etiam nostram habere dignentur in omnibus. Et quia tanta infirmitate opprimi iam uidemur. ut de presentis uite securitate interdum dubitare cogamur. idch-co non sohim prefat^ ^cclesie iudicium et iustieiam ad presens facere decreui- mus. sed etiam omnibus ecclesiis que. in regno et imperio nostro a nobis aut nostris suis priuate sunt rebus ab ista die et deineeps uita comite bona sua coram deo integre nos reddituros esse promittimus. Si autem diuina uoca- tione de hac luce tarn repente migrauerimus. ut per nos ipsos quod absit hec omnia implere nequeamus. tunc non solum apostolico et episcopis in quo- rum diocesi bona ecclesiarum inuasa sunt, raptores eorum spiritali gladio ferien- dos derelinquimus. set etiam successori nostro eunetisque regni prineipibus pro salute animarum suarvm ac nostra. causam hanc in Christo determinandam committimus. Hamm quippe rerum omnium testem cartam hanc feeimus con- scribi. et propria manu eam subter firmantes. sigilli nostri impressione iussi- mus insigniri.
Signum Hemrici quarti romanorvm imperatoris inuictissimi.
