539

tiam aduocati habebunt. Postmodum iiero ipsa bona abbas in sua potestate libere habebit. colet. omnemque fructuin recipiet. donec forte heres redeat et de manu abbatis per eonsensum aduocati. et per sententiam scabionum bona sua de indomhiicatione liberata recipiat. In curtibus in quibus aduocatis ser- uitium debetur. ipsum seruitium cum abbate uel preposito eius et cum sca- binis expendent. Quocienscunque autem petente abbate uel exigente negotio ecclesie ad eundem locum uenerinius. illi de ante portam. de Bvvere. de Martiniuiüa. de Mattena. de Centarbers. de Emmelda. qui nulluni nisi ab­baten! aduocatum habent. in lignis. straminibus et lectisterniis prouidente sculteto abbatis nobis seruire debent. Hcc igitur per sententiam nobis dicta. et in priuilegio domini Henrkl quarti regis romanoruw, aliisque priuilegiis romanorum imperatorum et regum expressa et confirmata rata habemus. no- bisque et omnibus successoribus nostris inuiolabiliter tenenda in perpetuum relinquimus. De seruitio quod in festo predicti patroni ministerialibus datur. iu-gentibus ipsis ministerialibus. nee minus petente abbate et fratribus per sententiam quesiuimus. Accepimus igitur per sententiam. quod equos eorum qui ministeriales sunt et ius ministerialium a pi'edecessoribus suis integritate generis et conditionis obtinuerunt. illi qui ad hoc officium infeodati sunt, circa horam nonam aduenientis festi. in quoddam pratum quod est Kenne deducent et usque ad nonam sequentis diei uel quamdiu abbas ipsos ministeriales de- tinere uoluerit. custodient. nullum pabulum eis debetur. Ministerialis si cum uxore sua uenerit. XII. panes. YI. sextaria uini. ouem unam recipiet. si au­tem sine uxore uenerit. cum abbate ipse et famuli sui. qui duo tantuni uel tres esse debent. comedet. Et sicut nullus predictorum ministerialium a con- silio et a mensa abbatis in ipso festo arceri debet. ita nullus eorum predic- tum seruitium foris deferendum recipiet. nisi loco militis abbati decenter ad sistere et seruire possit. Si quis ministerialium ecclesie extraneam uxorem duxerit. filii eius predictum seruitium quod pater eorum. quia ministerialis ecclesia erat habuisse uidebatur. nou habebunt. Femina ministerialis ecclesie. si uiro extraneo nupserit. filii eius propter conditionem matris predicto ser­uitio non priuabuntur. Ipsi ministeriales deposito amictu clamidis uel alte- rius superuestimenti in uesperis. in cena. in missa subsequentis festi. debita cum reuerentia abbatis obsequio se Offerent. Abbas si proximo die post fe- stum de priuatis negotiis uel communibus cum ministerialibus aliqua traetare uoluerit. siue nos presentes siue absentes fuerimus. absque expensis eorum ipsos detinebit. Si ad placitum uenire non poterimus et abbas eorum presen- tia carere uoluerit. circa nonam in ipso festo redeundi ad propria singulis licentiam dabit. Hec igitur de iure nostro. de iure ecclesie. de iure ministe­rialium per sententiam nobis relata et assensu omnium comprobata abbate et fratribus atque ministerialibus petentibus scripto commendauimus. et im- pressione sigilli nostri ut in perpetuum rata et inconuulsa teneantur confir- mauimus. Huius rei testes sunt Godef?-idvs cömes de esche. Tibaldus de Bettingen. Wiricus de Uisbach. Wezelo de Zoluere. Humbertus de Ansen- bmch. Reinerus de Merchedita. üngebrandus de lioehingen, Beselinus de Decima et quamplures alii. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini.