566
nendam. et regni nostri pacem stabiliter ordinandam. hoc nobis profuturum esse liquido eredinms. QoDoirca omnium fidelimn nostrorum tarn futurorum (juam presentium sollertie notüm esse uolumus. quod a longis retro temporibus 'Treuerice sedis archiepiscopi. non cessaucrunt predecessoribus nostris. regibus. et imperatoribus proclamationem facere. de abbatia s. Maximini, que in fundo b. Petri constructa est. et ad episcopium iure proprietatis pertinens. iniuste inde ablata est. Sed nostra memoria multo frequentius. ac uehementius ean- dem querimoniam uentilauerunt apud diue recordationis Heinricum auuncu- lum nostrum romanorvm imperatorem quartum. venerabilis archiepiscopus Brvno. apud predccessorem nostrum Lotharium imperatorem terchim. uir magno reuerentie. nobisque summe fidelis Albero archiepiscopus apostolice sedis legatus. Ad postremum cum preuilegia sua predictus archiepiscopus Albero prenominato imperatori Lothario. que de supra Scripte abbatie s. Ma- x'mini possessione habebat crebrius obtulisset. et eidem imperatori pro hoc maxime consequendo beneficio. in expeditione Apuli^ cum magno et periculo. et sumptu. fideliter deseruisset. tempus agende sibi iusticie. interuentu prin- cipum obtinuit. Sed imperator morte preuentus. causam iam quidem ceptam. sed minime consummatam. reliquit. Nobis autem per dei misericordem pro- uidentiam ad regni gubernationem sublimatis. fidemque ipsius archiepiscopi. Studium, et labores. circa nostram et regni fidelitatem. multis argumentis persentientibus. idem archiepiscopus rediuiuam proclamationem. magnis. et assiduis allegationibus. in oculis prineipum presentauit. preferens utique an- tiqua priuilegia. possessionem abbatie s. Maximini suo episcopio iure confir- mantia. Vnum siquidem Dagoberti regis francorutn datum b. Modoaldo. Tre- uirensis ciuitatis s. archiepiscopo. in quo per anuli sui notam impressionem. confirmat eidem beato pontifici eiusque successoribus imperpetuum. super ea- dem possessione. preeepta predecessorum suorum. uidelicet regum francorum Sigiberti. Theodeberti. Theoderici. et sui gloriosi genitoris regis Clotharii. ubi expresse. et sine ulla ambiguitatis nebula continetur quod cella s. Hila- rii. que nunc appellatur s. Maximini, que est in predio s. Petri constructa. ad Treuericum episcopium pertineat. Aliud nichilominus preeeptum Karoli regis francorum nota imagine signatum recitabat. concessum Wiomado Tre- uiremis ecclesi9 archiepiscopo. in quo genitoris sui illustris regis Pijyini. et aliorum regum Francorum preeepta innouat. et confirmat. quod ut eisdem utamur uerbis. cella s. Maximini. qu£ est in territorio s. Petri apostolorum prineipis constructa. ad ecclesiam s. Petri. Treuericc urbis pertineat. llis igitur et similibus firmamentis sufFultus. honorem regis qui Judicium diligit. et equitatem prineipum instanter imploi'abat. ut sepe nominatam abbatiam s. Maximini, que simpliciori et antiquo uocabulo cella s. Ililarii. uel s. Maximini dicebatur. suis predecessoribus iniuste ablatam. sibi suisque successoribus. iure iudiciali restitueremus. et predecessorum nostrorum sequentes mo- rem. nostri preeepti paginam factum confirmantes. ad posterorum noticiam transmitterc dignaremur. Nos itaque in hoc ipsum. tum manifesta iusticiae attestatione. tum etiam preeibus. et peticione. uenerabilis patris nostri pape Innocentii .II. et preterea ipsius dilectissimi ac fidelissimi nostri archiepis-
