570
sentiam uenire compulimus! causamque partis utriusque tarn diu iudicialiter uentilauimus. quod prefatus iam Beinnerus. ueritate et iusticia coactus. man- siim dimidiuni. quem iniuste sibi uendicauerat. deposito hereditatis atque be- neficii iure quod annumerare solebat. b. Mariq ac dilecto abbati nostro Lvl- douuico libere omnino resignauit. Alii quoque homines conuicti de iniuria. quam contra ecclesiam intendebant. singillatim satisfecerunt! atque ut unum claustralis mensure modium uel treuerensis dimidium de pictura qualibet fo- denda. singulis annis in granario abbatis Treueris. sicut ab antiquo statutum fuerat. acciperent obtinuerunt. Transacto interim non longi temporis curri- culo Escelinus et nepos suus Engezo de Dudelendorf. partim pro susceptis muneribus. partim pro animabus suis, dimidium quoque mansum. quem pos- sederant. relicta integraliter omni bereditate et iure beneficiali! super altare g. dei genitricis deuoti obtulerunt. Deinde correptus infirmitate grauissima supra memoratus R. reminiscens feliciter. quod male usurpando bona eccle- sie contra salutem suam detinuisset? actus penitudine. illam que longa uinea dicitur. in restaurationem dampni quod fecerat. et in elemosinam ob reme- dium anime sue. fratribus deo et sacratissime semper uirgini Jfan'e famulan- tibus donauit! utque pueri et alii heredes sui. tarn predictam uineam quam memoratum superius mansum dimidium. omnes exfestucarent. fide bona efte- cit. Abbas ergo quiete atque pacifice utrumque dimidium mansum possidens. per peticionem capituli sui et nostrum consilium. de toto illo manso carratam uini ad seruitium congregationi maioris ecclesie atque abbatibus aliisque Omnibus, qui in assumptione gloriose matris domini. ad honorem dei tamquam excel- lentissime sollempnitatis ibi conueniunt. annuatim dandam constituit. Unde ne idem mansus ab aliquo abbate uel alio quolibet homine in aliud ius quo- cumque modo unquam traheretur. auctoritate dei & nostra inhibilum semper esse sub anatbematis interdicto precipimus. Neminem quoque ignorare uolu- mus. quod aduocatus in Sleiche nichil aliud iuris habet nisi carratam uini annuatim. et tria placita! abbas tarnen uel nuntius suus placita inbannire de- bet? et de satisfactionibus ecclesia duas partes, aduocatus terciam accipiet. Quilibet mansus curie tres situlas uini censualis mensure dabit. quibus sol- uendis si pars tercia non suftecerit. quisquis de proprio defectum illum sup- plebit. Verum si tercia pars copiam soluendis tribus situlis amministrauerit. post tres situlas. curia sex recipiet. Abinde idem mansus soluet quatuor sex- tarios treuerensis mensure ad luminaria b. Marie post quos iterum curia octo suscipiet. ac si tantus uini fuerit defectus. ut quatuor sextarii a baronis castro usque ad pontem treuerensem uenales. quod absit. non inueniantur. quatuor denarii treuerensis monete super altare positis redimentur. Si autem uinum habundauerit. cultor mansi post nouem situlas mensurando! quinque amas complebit. adhuc autem de residuo terciam sibi retinens partem. duas ecclesie conferet. Preterea quemlibet mansum uice sua tres amas bannilis uini recipere oportet, pro quibus in sequenti autumno nouem reddet. Ad hec om- nia mansus quilibet in obitu possidentis quinque solidos in redemptionem de- bet! et annuatim quatuor denarios. tres galinas. uiginti oua. centum scindu- las. duos panes. unum alueolum. duos sextarios uini ad potum nuntii soluet.
