572

bus attribuit! hoc adiciens. quod prememorate uille ecclesia neque censum. neque seruicium soluere deberet. Post aliquantulum temporis quidam salu- tis sue non immemor. quandam particulam agri quo curtis dicitur. s. Mariq ecclesie monasterio attitulauit. Rogatus itaque a dilectis filiis nostris uenera- bili Petro abbate omnibusque capituli sui fratribus ad cautelam ecclesie de- creuimus. et banno nostro firmissime roborauiinus. ut si quis hominum forte quod absit hec uotiua Theoderici areluepiseopi dona quassare uel abstrahere ausu temerario presumeret. excommunicationis sententie. coram deo et angelis eius sine spe resurgendi perpetualiter subiaceret. Hi sunt testes. qui inter- fuerunt. Ecclesiastice.persone. Godefridus maioris ecclesie prepositus. Fol- marus decanus. Arnoldus archidiaconus. Alexander archidiaconus. Euerar- dus cantor. Reynbaldus magister scolarum. Rodulfus s. Faulini prepositus. Heinricus decanus. Godescalcus magister scolarum. Albertus s. Symeonin decanus. Cuono scolasticus. Abbates. Bertolfns s. Eucliarii. Reynnaldus s. Martini. Richardus de Sprenkimbaeh. laici. Ludouicus urbis prefectus et aduocatus ecclesie. Gerlacus et Reynbaldus fratres de Isenburc. Mafridus de Numagin. Cuono de Halbere. Berneiminus de Va. Erpho de Ponte. Engilbertus et Fridericus frater eius. Lüdouuicus de Couerna. Henricus et Herimannus frater eius de Erenbrettestein. Rodulfus de Marciaco. Hec facta sunt. Treueri anno dominice incarnationis .M.C.XL. indictione III. cpactis nullis. coneurrente primo. regis Cünradi anno III. deeimo ordinatio- nis nostre. legationis III. — .

Slu« bem Dtiginaf.

alo. ^)3apft ^nnocent II. befiättgt bet Stbtei <&. ÜRajrimitt alle it>re S^ec^te, Söefi^ungett unb ^reibeiten, namentltd) auch ibve Umtut; telbarfett. 1140, bett 6. Wlty.

Innocentius episcopus seruus seruoram dei. dilecto filio Sigero abbati monasterii s. Maximini quod in suburbio treuerensi situm est. eiusque suc- cessoribus regulariter substituendis in perpetuum. Incomprehensibilis et inef- fabilis diuinae miseratio potestatis nos hac prouidentiae ratione in apostolicae sedis administratione constituit. ut paternam de omnibus aecclesiis solücitudi- nem gerere studeamus. Siquidem saneta Romana aecclesia. quae a deo sibi concessum omnium aecclesiarum retinet prineipatum. tamquam diligens et ma- ter singulis debet aecclesiis instanti uigilantia prouiderc. Ad ipsani enim quasi ad caput et matrem ab omnibus est coneurrendum. ut eius uberibus nutriantur. auetoritate defendantur. et a suis oppressionibus rcleuentur. Con- decet igitur. ut aecclesiae et uenerabilia loca. maxime quae ad speciale ins. et singularein proprietatem s. Romanae cui deo auetore seruimus speetant aecclesiae. specialioris prerogatiue sorciantur honorem, et apostolicae auetori- tatis munimine roborentur. Quam ob rem dilecte in domino fili Sigere ab- bas. tuis ac tuorum fratrum iustis postulationibus clementius inclinati. ad in­star predecessorum nostrorum s. recordationis Oregorii. Agapiti. Iohannis.