583

in eo loco nullam habeat corepiscopus aliquis. uel decanus. tractandi negocii potestatem. sed si forte aliqua controuersia orta fuerit. que a fratribus diffi- niri non possit. ad episcopum referatur. Si quis etiam in eorum collegio. ad conuersionem ueniens. professionem fecerit. et postea ad alium locum. sub obtentu arcioris. seu leuioris uite. absque licencia prelati se contulerit. secundo. tercioue reuocatus. nisi condigna humilitate reuertatur. ä prelato condigna plane sententia feriatur. Preterea abbati prefati loci, fratribusque suis, et omnibus possessionibus eorum in agris. uineis. pascuis. siluis. aquis. et in sin- gulis uillis atque locis. vbicunque illis in elemosinis iuste aliquid eontigit. uel continget. auctoritate dei et nostra. pacem firmam indicimus. et banno no- stro confirmamus. Quia uero per aduocatos multas ecclesias sepe grauatas. imrao penitus adnichilatas uidimus. ad conseruationem eiusdem loci decerni- mus. ut nullus ibi sit aduocatus. sed potius sub nostra tutela. nostrorumque successorum. ea que possident. uel adepturi sunt inconuulsa. nunc et in per- petuurn permaneant. Preterea decreuimus. ut de omnibus nutrimentis. que infra septa ipsorum concluduntur. siue olerum. siue arborum. siue quorum- libet animalium. siue de laboribus manuum. nullus omnino decimam exigere presumat. His etiam illud addimus. ut si quis fidelis se in eodem loco se- peliri postulauerit. liberam habeant fratrcs facultatem. eum ad sepulturam re- cipiendi. salua ecclesie ad quam titulatus est iusticia. Si qua uero quod ab- sit ecclesiastica uel secularis persona, huius nostri decreti paginam. quoquo- modo uiolare. uel infringere attemptauerit. sciat se dei omnipotenfis indigna- tionem incurrere. et usque ad debitam satisfactioncm anathemati subiacere. Acta sunt hec treueri. in generali synodo. XI. Kai. Novembr. Anno incar- nationis dominice .M.C.XL.II. Indictione .V. Ordinationis nostre anno .X. Testes etiam qui affuerunt subter annotari fecimus. De clericis. Oodefridus maioris ecclesie prepositus. Folmarus decanus. Amulfus archidiaconus. Ci\n- radus prepositus s. Faulini. Bruno canonicus. Wigerictis de cuberna. in cuius parrochia hec cella sita est. De abbatibus. Godefridus efternacensis abbas. Bertolfus abbas s. Eucharii. Petrus abbas s. Mai-ie. Reinaldus nb- bas s. Martini. Richardus abbas de s^rencheresbach. Theodericus abbas de rumeresdorf. Liberi. Walrammus comes de arlo. Fridericus comes de uianna. Gerlacus. Reinbaldus. Sigefridus. fratres. de isenburek. Heinricus de cazen- elinboge. Ministeriales. Heremannus. Engilbertus. Fridericus. Erfo. Ort- winus. Heremannus de palacio. cum multis aliis. quorum nomina scribere non potuimus.

?tu8 bem Original.

527. ©v^bifcljof SXftero fcon £vtev gibt bem Softer ©pringttöfcad) bte £ird)e ju föetymte $u fetnev SWentorie. 1142.

1. n. s. e. i. t. Ego Albero dei gratia treuirorum dictus archiepiscopus. apostolice sedis legatus dilecto filio Richardo abbati de sprmkersbach et fra­tribus ibi seeundum regulam b. Augustini degentibus in perpetuum. Ad