611

rent; ad ultimum tandem communi omnium uoto et eius fidelitate et maxima humilitate inclinati eam partem scpedicti eastri. que a parte eiusdem castri in occidentem et uersus septentrionem uergit. sicut muro et fossa circumda- tum est in beneficium illi concessimus. exceptis porta et capella et puteo. hac uidelicet ratione conditionis. ut neque in turri neque in aliqua parte ca stri uel si aliqua adhuc turris in ea parte edificata fuerit. quem quam ibi lo- care presumat. nisi nostrm permissione et consilio et ordinatione et omnium nostrorum suecessorum Treuerensivm archiepiscoporum eanoniea eleetione sub- stituendorum. Super hoc ipse securitatem nobis fecit. eandem successoribus nostris canonice promotis faciet omnesque qui tarn in turri quam in cetera parte castri. uel si aliqua adhuc turris in ea parte edificata fuerit locandi erunt. securitatem quam nobis sacramento firmauerunt eandem successoribus nostris firmabunt. Et sicut ipse comes super hoc obsides nobis dedit. ita et successoribus nostris dabit quos successores nostri uoluerint et ipse habere potuerit. quod uidelicet omni tempore et in omni necessitate et uoluntate nostra et suecessorum nostrorum predictum castrum nobis paratum sit et ad quaslibet utilitates nobis et successoribus nostris semper sit apertum. Nee tan- tum de hoc castro sed de omnibus predicti comitis Friderici castris tarn nos quam omnes successores nostri canonice constituti auxilium habebimus. lice- bit quoque nobis de hiis castris quemlibet bestem nostruni impugnare. preter solum abbatem Prumiensem cuius homo ligius est. Decedentibus uero no­bis omnem predietam fidelitatem et securitatem tarn de castro Arras. quam de ceteris omnibus comes predictus et omnes prenominati successori nostro canonice promoto facient. Quod si sepedictus comes Fridericus deecsserit. qui in castro Arras locati fueriiit nunquam in eodem castro heredem eius reeipient. donec omnem prelibatam securitatem sicut pater nobis sie ipse Treuirensi archiepiscopo canonice electo faciat hoeque sacramento similiter omnes confirmauerunt. Hoc igitur ordine prenominatam partem castri comiti Friderico concessimus. aliam partem que a porta castri in orienlem a et sep- tentrione in meridiem uergit. nobis et successoribus nostris Treuirensibus ar- chiepiscopis liberam retinuimus. in qua pro uoluntate nostra liceat nobis siue turrim siue quamlibet munitionem uel quoslibet usus nostros facere. Kulli tarnen archiepiscopo liceat. partem illam quam retinuimus cuiquam homini inbeneficiare. uel ab ecclesia quoquomodo alienare; sed libera semper et in- dominicata sit omnium Treuirensium archiepiscoporum. Capella uero et porta et puteus castri omnibus castrum inhabitantibus indifferenter communia sint et utilia. Illud in sacramento et tuiciori quam potuerunt securitate firmaue­runt et successoi"ibus nostris firmabunt. tarn comes quam qui in sepedicto castro locabuntur. quod nullum ab eis Treuirensü archiepiscopus uel in Ca­stro uel in circumiacentibus quibuslibet possessionibus suis dampnum omnino sustineat. Si uero quod absit aliquid in eodem Castro quocumque modo uel ingenio Treuirensi episcopo de omnibus prescriptis a quolibet imminutum uel iniuriatum tuerit. predictus comes Friderictt» et sui heredes commoniti infra XL. dies sine omni malo ingenio ad restituendum laborabunt. nee umquam cum eis qui aliquam super hiis omnibus archiepiscopo uel ecclesie. Treue-

39*