613

quicquid iuris de ecclesiis ad eundem locum pertinentibus uenerabilis frater noster Sigefridus Moguntmus archiepiscopus uobis concessit. et Albertus eius successor scripto suo confirmauit. Prohibemus etiam ut nullus aduocatus ex- actionem uel uiolentiam uobis aliquam faciat. sed iure suo contentus existat. Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum. nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur. nisi quem fratres communi consensu uel pars fratruni consilii sanioris secundum dei ti- morem et b. Benedicti regulara prouiderint eligendum. Sepulturam quoque eiusdem loci liberam esse concedimus. ut deuotioni uel extreme uoluntati eo- rum. qui se illic sepeliri deliberauerint. nisi forte excommunicati uel inter- dicti tuerint nullus obsistat. salua in omnibus iusticia matricis ecclesie. Auc- toritatem etiam concedimus abbati eiusdem loci, penitentes recipiendi et uere concutis et confessis carenam relaxandi. Decernimus ergo .... premia eterne pacis inueniant. Amen. Datum Metis. per manum Ouidonis s. ß. e. diaconi cardinalis et cancellarii .XII. Kai. Martii. anno incarn. domin. M.C. XL. VIII. ind. XI. poutificatus uero domini Euqenii pape III. anno quarto.

«u« bem JDipIomatar ber SIbtei, in SDarmflabt.

553. ©rjJ»tfd)of §ehmd) I. 3U Wlain$ Beftdttgt eine ©djenfnng ber 6m= toofcner bon Sftonjinam an ba$ Softer ^abengirshtrg. 1148.

I. n. s. e. i. t. ego Henricus dei gratia Moguntine sedis arcbiepiscopus notum facimus tarn futuris quam presentibus. qualiter habitatores pagi qui dicitur Moneecha boc modo remedium animabus suis prouiderunt. siquidem cum montem quendam mutue hereditatis sorte communem minusque sibi uti- lem haberent. utpote incultum densisque fruticibus superficietenus horridum. hunc ecclesie b. Christophen mart. in Raue?igeresburc tradiderunt. quem ip- sius cenobii fratres exstirpata silua palmitibus insertis uiniferum facere decre- uerunt. coloni uero supradicti uici s. Christophen montem appellauerunt. Fra­tres autem prefate ecclesie illorum beneficentie aliquam spiritualis uicissitu- dinis gratiam in suis continuis orationibus et cottidianis precum supplicatio- nibus haberi statuerunt. Nos itaque et illorum bone uoluntati et ecclesie con- gratulantes utilitati. ut firma et inconuulsa. utriusque partis causa in eternum permaneat. scribi hec et sigilli nostri impressiono rauniri fecimus. Insuper auctoritate dei omnipotentis. b. Petri apostoli. domini pape Exigenii et nostra precipientes. ne quis mortalium bec infirmare. profanare et perturbare pre- sumat. ne dei suique martiris Christofen offensam incurrens districtam futuri iudicii sententiam cum impiis dampnandis dampnandus et ipse accipiat. Te­stes horum sunt. Embricho maioris ecclesie canonicus. (Juno prefate uille aduocatus et totius uille habitatores. Acta sunt hec anno domin. incarn. M.C.XLVIII.

Hu« neuerer SIbfcfyrifi.