615
utraque rata sint et mea oblatio et illorum promissio hanc cartam conscribi feci in firmamentum testimonii. cunctis contradicentibus proferendam. quam apud me reposui.
Slu« bem Criginaf.
556. £>es§ SDotnca^itelg 31t 5trtev Skrcjleid) roegen einer Sßeinrentfte üui 23umagen. c. 1150.
I. n. s. e. i. t. Ego Oodefridus ecclesie s. Petri dictus prepositus. Hillinus decanus. A. archidiaconus et reliqui fratres presentibus et postei'is in perpetuum. Si uenerabilium predecessorum nostrorum memoriam quantum in nobis est diligenter conseruamus. et in qua parte delapsa fuerit reformare studemus. hoc et apud deum et apud homines utile nobis et honestum fore non diffidimus. Ea propter omnium fidelium uniuersitati ratificamus. quod ue- nerabilis prepositus et archidiaconus Amolfus inter cetera que ad capeJlam s. crucis ante albam portam delegauit mansum adiacentem uille et Castro de Bumaga illuc contradidit. hoc tenore. ut inde quotannis carrata demerati uini in littore Treuerensi persolueretur. unde karitas in anniuersario suo solita fratribus per singulos annos impenderetur. Hunc igitur mansum quidam Albertus tenens per multos annos prefatum redditum sine querela persoluit. do- nec crescentibus ab omni parte malis et agriculture et cultores tepescere ce- perunt. et ille qui debebat per aliquod tempus plenarie non dedit. Cum au- tem ad persoluendum compelleretur. in hunc tandem modum cum eo con- uenimus. ut uno anno ei debitum censum omnino remitteremus. et ipse de allodio suo uineam quandam apud Urcicham predicto mansui superaddidit. quatenus deinceps sine contradictione ius debitum in festo b. Martini ab ipso et filio eius persolueretur. quod si tempore statuto non dederint et commo- niti a fratre qui hanc obedientiam habebit. infra quadraginta dies non cor- rexerit. et prefato manso et allodio quod superaddiderunt omnino pi'iuentur. Ut igitur hec rata et inconuulsa deinceps permaneant. hoc inde cirographum conscribi et sigillo b. Petri communiri. et testes qui affuerunt subter anno- tari necessarium duximus. Oodefridus summus prepositus. Hillinus decanus. Amolfus archidiaconus. Henricus cantor. Teodericus. Bruno. Heremannus. Wezelo. Et de laicis. Isenbardus. Engelbertus. Fridericus. Teodericus. Amolfus. Stefanus. — .
Slu« bem bomcopituratifdjen ©iplomatar.
557. S)ee $>omcapttcl3 31t Sriet Seftenbvief üBer ba$ ©ut 3U Seimen, c. 1150.
I. n. s. e. i. t. Ego Godefridus ecclesie b. Petri humilis prepositus. Hillinus decanus. Arnulfus archidiaconus. presentium et futurorum fidelium uniuersitati notificamus hoc quod factum est consilio et consensu capituli no- stri. de allodio quodam apud Limenen. quod pater noster dominus Bruno
