632
que dicitur Berchwivgart. et quicquid uobis dedit predecessor meus felicis memorie Albero archiepiscopus. Preter hec omnia. quicquid deuotione fide- lium. deo auxiliante poteritis adipisci. uobis confirmamus. ut nullus uobis ca- lumpniam. nullus temerario ausu inferat iniuriam. Si quis autem contra banc nostre confirmationis ierit paginam. auctoritatc dei. et apostoloruni Petri. & Pauli, et nostra. anathematis incurrat sententiam. Huius rei testes sunt. Randolf abbas de Claustro. Bertolfus abbas de s. Eucharia. Richardus abbas de Sprenhirsbacb. Bubo prepositus de s. Castore. et GodescaJcvs ibidem decanus. Conradus prepositus de s. Paulino. Rubertiis prepositus de Palcele. Baldricus prepositus de s. Symeone. Liberi. Reinboldus de Ysen- burch. Vdo de Brubach. Leubolt de Castro. Wilhelmus de Castro. Conrads* de Confluentia. Walterus. Hermannus. et Boimunt. Acta autem sunt ista. anno incarnationis domini .M.C.LIII. Indictione .1. Regnante Fride- rico rege Romanorum augusto. II. anno regni sui. -— . «uS bem "ätanffumt be« (Stjbifcbofö £f)eobericb., Bon 1215.
575. ©rabtf^of £tffin bon Zxitx beftätigt bie $imbation be$ Slwgufti- ttet = £tofter$ gu 9Wet$ig. 1153.
I. n. s. e. i. t. Ego Hillinus dei gratia Treuirorum archiepiscopus di- lectis in domino fratribus sub regula b. Augustini in ecclesia apud Marcetum deo seruientibus presentibus et futuris in perpetuum. Oificii nostri ratio po stulat. ut omnibus nobis in deo creditis. quantum in nobis est. pia sollicitu- dine prouideamus et circa gregis dominici curam Studiosi pastoris uices aga- mus. sicque subditorum nostrorum teinporalia bona que humanis usibus ex- pediunt. pro nostra ualitudine tueri studeamus et defendere. ut tanto expedi- tiores in spiritualibus et permanentibus bonis deo possint uacare. Quaprop- ter uenerabiles fratres nosti'os. qui consilio et auxilio dilectissimi filii nostri Richardi abbatis Sprenhirsbacensis per b. m. predecessorem nostrum Albero- nem archiepiscopum apud Marcetum locati sunt, diligentia et sollicitudine qua debemus tueri et munire satagemus. quatenus nos quoque assiduis apud dominum eorum muniamur orationibus. Siquidem hoc inde a nobis ex consilio religiosorum statutum est. ut ad ecclesiam Bprenhirsbacensem. que regu- lam b. Augustini profitetur ordinis sui semper respectum habentes in nullo ab ordine prefato discrepent. cetera omnia uidelicet ecclesia ipsa et pertinen- tia ad eam bona sub tutela sint nostra et omnium successorum nostrorum. ca- nonica electione substituendorum. Notificamus igitur omnium fidelium uni- uei'sitati. quod ministerialis b. Petri & noster Rndulfus in primordio allodium suum dedit. cuius quidem partem a uencrabili predccessore nostro Alberone cambiuit. super quod claustrum et cetere officine constructe sunt, et insuper idem Rudulfus ecclesiam cum inuestitura de Raüdingin et in Marceto pisca- riam et molendinum. et item in Marceto. Harledengen. Bueze. Fremerstorf. C.XX. iurnales. et allodium apud Hustat pro remissione peccatorum suorum. et pro anima uxoris sue TJespe. que ibidem tumulata quiescit. prefate eccle-
