688
perii nostri fidelium. tarn futura quam presens nouerit etas? qualiter nos con- trouersiam illam. quo intcr familiarissimos et karissimos principes nostros. ui- delicet Ilillinvm venerabilem Treuirorum archiepiscopum. et fratrem nostrum. Cunradvm palatinum eomitem de liheno. iam diu agitabatur! ad conuentio- nem pacis et concordie. mediante auctoritate nostra reduximus. et hoc ordine quemadmodum subscriptum est. ad perpetuam stabilitatem reformauimus. Fra- ter igitur noster. predictus comes palatinus ! inuestituras duarum ecclesiarum scilicet Logensten et Kemmetham. dilecto nostro. Hillino venerabili Treuerorum arcliiepiscopo. libere reddidit et cum omni integritate resignauit. Pre- terea munitionem quandam que Sidelingen dicitur. cum eius allodio. ipse comes palatinus eidem arcliiepiscopo integraliter resignauit. ipsamque munitionem ä comite Symone de Sarebrugge palatinus comes ita soluere debet atque expedire! quod archiepiscopus et ecclcsia Treuerensis. de eetero in pace munitionem ipsam cum eius allodio possidebit. Communio quoque ciuium Tre- uerensium. que et coniuratio dicitur. quam nos in ipsa ciuitate destruximus, dum presentes fuimus. et auctoritate nostra prorsus interdiximus! que etiam postea sicut audiuimus reiterata est! cassetur. et in irritum reuocetur! impe- riali edicto statuentes! ne deineeps studio arebiepiscopi. uel industria comitis palatini reiteretur? sed uterque. archiepiscopus uidelicet. et comes palatinus. debitam iusticiam in ciuitate habeat. et consvetam. Archiepiscopus uero cas- trum Eremberch. fratri nostro palatino in feodum concedet? ipsumque cas- trum. et montem in quo situm est? archiepiscopus palatino seeundum ius terre expediet. Si autera beneficium castri et montis. archiepiscopus palatino. predicto modo expedire non poterit! tot mansos in curte Kemmethdn. ei as- signabit? qui singulis annis X. libras ei solüant. Quod si in curte illa non poterit? in alia curte llumbach. ei assignabit. Quod si archiepiscopus medietatem illius castri palatino expedierit. et alteram medietatem expedire non poterit! medietatem .X. librarum palatino persoluet pro parte impedita. Quan- tumeunque autem de Castro illo palatinvm expedierit. tantum de feodo. X. librarum. seeundum iustam estimationem über erit. Palatinus uero mansos. quos archiepiscopus ei assignabit. uel redditus eorum? nulli in beneficium concedet. sed ad manus suas retinebit. quousque archiepiscopus predictum castrum cum monte integraliter ei expediet! uel beneficium X. librarum in- ter Saroam et Bhenum liberum et absolutum. et il nemine iure feodi impe- ditum concedet. In supradicto etiam Castro, archiepiscopus Trevirensis do- mum cum capella debet habere! in qua sessorem suum habebit. quemeunque uoluerit. Quod si archiepiscopus predictum montem. nee totum. nee per partes aliquas expedire poterit. tunc si palatinus eundem montem acquirere poterit! dabit ecclesie Treuerensi? et iuxta consilium nostrum ab eadem cccle- sia in beneficium reeipiet. Ceterum hanc conuentionem. hoc ordine conserip- tam. nostra imperiali auctoritate munimus et confirmamus. Huius autem con- uentionis! testes sunt, lleinaldus Coloaiensis archiepiscopus. Euerardus Ba- benbergensis episcopus. Sigerus abbas s. Maximini. Eodolphus decanus ma- ioris ecclesie Treuirensis. Henricus maior palacii notharius. Lodwicus pro- uincialis comes. Euerardus comes de Seyne. Henricus comes de Dithesse.
