54

solertia. quia uir uenerabilis tancradus abba ex monasterio qui dicitur pru- mia. quod domnus et auus noster pipjmms gloriosus rex nouo opere in ho- nore s. saluatoris. seu et ceterorum sanctorum construxit. obtulit auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri haroli b. mem. serenissimi imperatoris. in qua erat insertum. qualiter ipsum monasterium ob amorem dei. tranquil- litatemque fratrum ibidem consistentium semper ipsum monasterium sub ple- nissima tuicione et inmunitatis defensione habuisset. sed pro firmitatis studio petiit predictus abba tancradus. ut circa ipsum locum ob amorem dei paterne, auctoritati nostram quoque superadderemus auctoritatem. cuius petitioni liben- ter adsensum prebuimus. et ita in omnibus concessimus. atque per hoc pre- ceptum nostrum confirmauimus. Precipientes ergo iubemus. ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate in aecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones predicti monasterii. quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri iuste et legaliter possideant. uel ea quae deinceps in iure ipsius s. loci uoluerit diuina pietas augeri. ad causas audiendas uel freda aut tributa exigenda aut mansiones uel paratas faciendas. aut fideiussores tollendos. aut scarras uel coniectos tarn de carris quam etiam de parafredis exactandis. aut homines eiusdem monasterii tarn ingenuos quamque et seruos supra terram ipsius commanentes iniuste distringendos. nee ullas redibiciones aut inlicitas occasiones requirendas pre- sentibus nee futuris temporibus ingredi audeat. uel ea que supra memorata sunt petere aut exaetare presumat. Et quiequid exinde ius fisci exigere po- terat totum nos pro aeterna remuneratione eidem concessimus monasterio. uidelicet, ut perpetuis temporibus in alimonia pauperum et Stipendium mo- nachorum ibidem deo famulantium proficiat in augmentum. quatenus ipsos monachos. qui ibidem deo famulantur. pro nobis et coniuge proleque nostra et stabilitate totius imperii a deo nobis conlati. et eius immensa misericordia per inmensum conseruandi iugiter domni misericordiam exorare delectent. Et ut haec auetoritas firmior habeatur. ac per tempora domno opitulante melius conseruetur. manu propria subter firmauimus. et anulo nostri impres- sione signari iussimus.

Signum liludouuici serenissimi imperatoris. Helisoar recognoui.

Data. III. nonas februarii. anno. IL christo propitio imperii nostri. in- diction. VIII. actum aquisgrani palacio regio, in dei nomine felieiter. amen. 2Iu8 bem golbnen 33ud) bet 5l6tei.

49. ßöntg Subtotg ber fromme nimmt auf 33ttten ber 2tebttffinn Slnaftafia bte ®ütcr beS Älofter« #orreum in feinen <Sd)u£. 816, b. 22. SKärj.

In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Ludouicus diuina fauente de­mentia rex. Si iustis fidelium nostrorum preeibus assensum prebuerimus. diuinitus nos inde proeul dubio remunerari confidimus. Proinde agnoscat omnium fidelium tarn futurorum quam presentium experientia. qualiter nos