68
60. Äaifer Subtoig kftättgt bcr 2tf>tci ^tüm bie ©djenfcrag SBaberidj«. 834, ben 20. %*fy.
Preceptum quod fecit domnus Ludowicus imperator super villam nuncupatam Malbodisperarium. , ,
In nomine domni dei et saluatoris nostri ihesu christi. Hlvdouuicus di- uina repropiciante dementia imperator augustus. Si seruorum dei rationabi- les petitiones adoptatum eftectum peruenire facimus. non solum ad dei mi- sericordiam pro nobis exorandum eosdem seruos dei promptiores et deuotio- res facimus. sed eiusdem domni pro hoc facto clementissimam pietatem pro- merendam esse confidimus. Igitur nouerit omnium fidelium nostrorum tarn presentium quam et futurorum industria. quia marcoardus uenerabilis abba monasterii. quod in honore saluatoris domni nostri ihesu christi a beate me- moriae auo nostro pipino gloriosissimo rege in harducnna nouo opere super fiuuium prumia fundatum habetur, cum quibusdam monachis ex eiusdem monasterii congregatione nostram adiit celsitudinem atque clementiae nostrae in- dicauit. qualiter batericus uasallus noster. dum in memorato monasterio mo- nastice degere deliberasset. quandam uillam sui iuris quam nuperrime ac nostra largitione in proprium pereeperat. quae uocatur madalbodi spirarius. solempni more per testamentum donationis manu sua et uirorum illustrium manibus roboratam eidem monasterio delegasset. Nam ut nobis ita factum extitisse patesceret obtulerunt presentiae nostrae et nostrae largitionis aueto- ritatem per quam eadem uilla memorato baderico in proprium a nobis con- cessa fuerat. et testamentum donationis atque tradicionis. per quod hanc ean- dem uillam dum monasticam expeteret uitam prescripto monasterio et monachis inibi consistentibus delegauit. simulque petierunt ac deprecati sunt nos. ut propter tergiuersationcs maliuolorum super easdem conscriptiones nostrae auetoritatis preceptum firmitatis gratia fieii iuberemus. Quorum petitioni an- nuentes hanc nostrae auetoritatis preeeptionem memorato marcuardo. uene- rabili abbati uel ad partem iam dicti monasterii sui fieri iussimus. per quam decernimus atque iubemus. ut nullus fidelium nostrorum de predieta uilla memorato marcuardo aut successoribus eius ullo umquam tempore inquietu- dinem facere aut quamlibet calumniam ingererc presumat. sed sie eam per- petua possessione pars iamdicti monasterii possideat. quemadmodum a nobis memorato baderico in proprium concessa uel tradita fuit. uel quemadmodum ab eodem baderico per testamentum suae traditionis eidem monasterio dele- gata fuit. liceatque memorato marcoardo uencrabili abbati et successoribus eius atque monachis in eodem monasterio per tempora degentibus de eadem uel in eadem uilla facere quiequid censura monastica faciendum esse decre- uerit. Et ut haec nostre confirmationis auetoritas perpetuam obtineat firmi- tatem de anulo nostro subter eam iussimus sigillare. Signum hludouuici serenissimi augusti.
