80

72. £5nig Äorl ber Äable fdjenft betn Wtbab bie ÜEa #ana£io. 845, ben 18. 2l4>ril.

Preceptum quod fecit domnus Karolus rex Nithado. de Anapia.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Karolus gratia dei rex. rega- lis celsitudinis mos est. fideles suos donis multiplicibus atque honoribus in- gentibus honorare et sublimare. Proinde nos ergo morem parentum regum uidelicet predecessorum nostrorum sequentes. complaeuit clementiae nostrae quemdam fidelem nostrum nomine nithadum de quibusdam rebus proprieta- tis nostrae bonorare. atque in eius iuris dominationem liberalitatis nostrae gratiam conferre. Idcirco notum sit omaibus fidelibus s. dei ecclesie et nos- tris presentibus atque futuris. quia concedimus ad proprium iam fato fideli nostro nithado quasdam res proprietatis nostrae. quae sunt site in pago lau- dinensi in uilla haenapio quas ipse prius per nostram habuisse beneficium dinoscitur. unde etiam precellentiae nostrae preceptum hoc fieri iussimus. per quod memoratas res sub ea integritate sicut supra diximus. sicuti eas in supradicta uilla uocabulo hanapio per nostrum habuisse beneficium. id est. omnium rerum cum summa integritate. cum ecclesia et domibus caete- risque aedificiis. mancipiis utriusque sexus tarn inibi consistentibus quam ibi pertinentibus. cum terris quoque cultis et incultis. uineis. pratis. siluis. pas- cuis. aquis aquarumue decursibus. molendinis. exitibus et regressibus. sicut dictum est ad prenominatam uillam pertinere cognoscitur. praedicto nithado integerrime ad proprium concedimus. et de nostro iure in ius ac dominatio­nem illius sollemni donatione transferimus. eo uidelicet modo, ut quicquid exinde ab hodierno die et tempore pro sua utilitate facerc decreuerit. liberam et firmissimam iure proprietario habeat in omnibus potestatem. Et ut haec nostrae largitionis atque concessionis auctoritas pleniorem in dei nomine ob- tineat firmitatem. manu propria subter eam firmauimus et anuli nostri im- pressione adsignari iussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Bartholomeus notarius ad uicem hludouuid recognouit.

Data. XIIII. kal. maii. anno. V. regnante karolo gloriosissimo rege, indictione. VIII. actum beluaco ciuitatae. in dei nomine feliciter. amen. Stu« bem golbnen Sud) ber Slbtd Sßrüm.

73. Äaifer £ott)ar I. erneuert ber Sfttci $Prüm bie ^ottfrcibeit. 845, ben 25. 9Q?ai.

Preceptum domni Lotharii imperatoris de theloneis.

In nomine domni nostri ihesu christi dei aeterni. hlotharius diuina or- dinante prouidentia imperator augustus. Omnibus igitur episcopis. abbati- bus. ducibus. comitibus. uicariis. centenariis. accionariis. uel omnibus rem