98

firmitatem. manu propria subter firmauimus et anuli nostri impressione sig- nari iussimus.

Signum Hlotharii gloriosi regis.

Ercamboldus regiae dignitatis notarius -recognouit.

Data. IIII. kalend. iulii. anno christo propitio domni Hlotharii glo­riosi regis. I. indictione. IIII. actum neomaga palatio regio, in dei nomine feliciter. amen.

9lu8 bem golbnen 33ucfy ber SXbtei Sßrüm.

94. Äönig £ott>v IL tocvlei^t bem Ctfcvt bic 3SiÜa Ruften auf gebend gett. 859, ben 18. Januar.

Preceptum quod fecit doranus Lotharius rex Otberto su­per ecclesiam s. Justine et de eadem uilla.

In nomine omnipotentis dei. et saluatoris nostri ihesu christi. Hlotha- rius diuina preueniente dementia rex. dignutn est ut celsitudo regalis pro eorum petitionibus eo libentius faueat quo promptius atque deuotius in suo eos desudare perspicit famulatu. Proinde nouerit omnium fidelium s. dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum sollercia. quia mat- fridus illustris comes nostram peciit excellentiam. ut ecclesiam in honore s. iustin^ dicatam. et in pago riboariense. uel uillam quae eius s. uocabulo nuncupatur sitam cuidam uasallo suo. otberto nomine diebus uitae suae ha- bendam cum omnibus ad se pertinentibus concederemus. et post eum si dom- nus ei uxorem dederit aut uni quem ipse elegerit similiter possidendam. cuius petitioni ob deuotissimum famulatus sui obsequium libenter adquies- centes. hos excellentie nostrae apices fieri decreuimus. per quos memorato otberto predictam s. iustine ecclesiam cum uniuersis ad se pertinentibus et post eum uxori eius si tarnen dederit ei domnus. et uni ex suis beredibus. quem ipse ad hoc elegerit concedimus atque confirmamus. quatinus absque alicuius contradictione cunctis uite eorum diebus eam teneat atque possideat. usuque fructuario ordine dominetur pacifico in nostra perseuerans fidelitate. Et ut hec nostre conftrmationis auctoritas inuiolabilem obtineat firmitatem. de anulo nostro subter iussimus sigillare. ea uidelicet conditione. ut idem otbertus de nostro profecto et utilitate secundum suam promissionem Drout melius potuerit decertet.

Hrotmundus notarius recognoui.

Data. XV. kal. febr. anno christo propitio hlotharii regis IIII. indic­tione. VII. actum aauisgrani palatio regio, in dei nomine feliciter. amen.

Stu8 bem golbnen Such bet Slbtei Sßrüm.