101
nostrae concessionis auctoritas inuiolabilis perseueret. de anulo nostro subter iussimus sigillare. et manu propria firmauimus.
Signum Hlotharii gloriosissimi regis.
Hrotmundus notarius recognouit et scripsit.
Data. V. kal. augusti. anno christo propicio regni domni hlotharii regis. VI. indictione. VJLÖI. actum aquisgrani palatio regio, in dei nomine felieiter. amen.
9fu3 bem golbnen Sud) bet Slbtei.
97. Sttt SlttöMb 31t «ßtüra fttftet auf bitten bcr erfanfriba bie 2Jie= motte ifctes betftotbeucn Statutes -iRitfyab. 861—884.
Prestaria Ansbaldi abbatis.
In christi nomine, ansbaldus prumiensis cenobii abba una cum grege s. saluatoris sibi commisso. amabili atque dulcissimc in christo sorori erkan- frid^. non incognitum plurimis. sed pcne cunctis nostre regionis accolis no- tissimum esse constat. qualiter uir tuus olim nobis carissimus nithadus res precipuas propra iuris nostro monasterio contulit. cuius anniuersarium obitus diem te strenue atque nobiliter pro tempore in seruicio fratrum nostrorum exibuisse nobis omnibus manifestum est. sed et reliquum uitc tue tempus seeundum pollicitationem tuam credimus et certi sumus. quia peractu more sollerter congruo tempore adimplere curabis. deinde peticio tua extitit. ut quia nulluni styrpis tue sucecssorem uel propinquum aliquem habes. in quo spem ponere audeas. quod post obitum tuum tue uel nobis cari quondam uiri tui nithadi memoriam decentcr per annos singulos congruis preparatio- nibus debeat adimplere ex predictis nostre largitatis rebus, preclaram memoriam semel per annum in honesta fratrum nostrorum refectione et utrorum- que uestrorum annua orationum eclebritate exhiberc recuraremus. Unde pari consensu et communi utilitate decreuimus annis singulis circa diem pridio kalendarum maiarum ex donatione uestra. id est. ex uilla quo uocatur ha- napia optima fratribus nostris refectio a prouisore ipsius uille diligentissime exhibcatur omnibus rebus necessariis perlatis. quo cterna uestri memoria uel genitorum atque propinquorum uestrorum digne ac clementissime celebretur. Et ut hoc commune utilitatis decretum inuiolabiliter stabile permaneat. manu propria uel fratrum nostrorum subter illud roborare decreuimus. SluS bem gotbnen Sud) bet Slbtei.
98. £aufd)üttcf bet Slotci ^tüm übet ©ütet ju 5CRctnmgo u. a. O. 861—884.
Prestaria Ansbaldi abbatis.
Notitia commemorationis pro futuris temporibus a successoribus nostris. qualiter ego ansbaldus abba prumiensis cenobii quasdam commutationes fieri
