103
99. ßßnig fcubteig IL fceftättgt bie (Stiftung beä Mofa* Storatünfter. 863, ben 13. 3cm.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Hludouicus diuina fauente gra- tia rex. notum sit omnibus s. ecclesie fidelibus presentibus et futuris. quali- ter Aduentius s. Mediomatricensis ecclesie uenerabilis episcopus nostre excel- lentie auribus patefecit. quod in comitatum Mesinrem in sua parochia ueniens curam aniraarum sibi commissarum et perspicatibus uigiliis circumeundo. eandem parochiam nefandis criminibus atque inauditis sceleribus multipliciter infectum repperit. propter absentiam pastoris. indeque lugub riter plangens locum cepit inquirere in prediis s. stephani. ubi quandani cellam construeret. ibique canonice religionis normam statueret. quoffrex dominicus pastorali destitutus solatio haberet. unde sumeret obtata salutis dei alimenta. et cris- tiane religionis papula e uicino semper hauriret. cellam quoque ibidem con- struxit. ecclesiamque nobilissimo et firmissimo opere sub honore et nomine s. et indiuidue trinitatis omniumque sanetorum solempniter dedicauit. Claustrum quoque ingruentissime adiacens cum irriguis fontibus et religiosis ca- nonicis illic ordinauit. et omnia ornamenta ecclesie studiosissime fabricauit. et ut credinius diuino nutu corpus ss. terencii metensis pontificis et almifici confessoris in cadein ecclesia collocauit. qui et in celis cum Christo regnat. et in innumeris uirtutibus pollere cernitur. Interea more sanetorum prede- cessorum suorum de rebus s. stephani eandem cellam dotauit. dedit igitur in usibus canonicorum ibidem deo militantium uillam que uocatur linchisi uillare in uicinia ipsius ecclesie. in uictu et uestimento cum capella in ea- dem uilla sistente in honore s. Martini confessoris Christi. Dedit etiam in pago uuarmacinse ex uillis s. stephani partennesheim atque honterheim ex omnibus fructibus nonam partem eisdem canonicis. contulit etiam in pago uuarmacinse in uilla uocata hesiloh de ratione s. stephani mansos X. IUI. cum terris et uineis indoniinicatis. ubi de uino potest colligi carradas. X. IIÜ. de feno carratas. VIII. et ecclesiam in eadem uilla. ea scilicet conditione. ut canonici ibidem seruientes pro nobis ac dilectissima coniuge et prolc domni misericordiam attentius ualcant exorare. atque eterno regi absque ulla indi- gentia famulari. Igitur prefatus presul nostram adiens clementiam humiliter petiit. ut hoc quod ille diuino zelo accensus instituere curauit. et ad miliciam eterni regis episcopaliter statuit nostre preeeptionis auetoritate roboraretur. ut eius temporibus. quod deo inspirante egit solito more firmetur. Suis ergo preeibus. quia ex deo et seeundum deum fuerunt nostra serenitas flexa. hoc preeeptum nostre auetoritatis ficri iussimus. qualiter ea que fideliter collata sunt perpetuo iurjp, firma permanent, nostros quoque filios et successores per s. et indiuiduam trinitatem adiuramus. ut hoc datum a nemine uioletur. sed futuris temporibus inuiolabiliter et ab omnibus conseruetur. Et ut hec auc- toritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris uniuersis credatur et diligentius obseruetur. manu propria nostra subter firmauimus et anuli nostri impressione adsignare iussimus.
Datum idus iunii. anno christo propicio. XXXI. regni domini Hludo-
