108
in pago bunnense in uilla lietheim. et in hesengahoua mansos quos habuit mierinboldus in beneficio. et quicquid ad ipsos mansos pertinet. in pago inc- qinnense in uilla liomena mansum unum. et de uineis ad carradas. III. eon- sistentes infra liomena et contraua. et uuindinge. Quorum peticioni ob amo- rem domni nostri ibesu christi libenti animo assensum prebentes decreuimus ita fieri. et iussimus prefato otberto et uxori suae hildigardc fieri hoc nostrac auctoritatis preceptum. per quod decernimus atque iubemus ut prefate res cum omnibus ibidem adiacentiis uel pertinentibus simul cum aliis rebus quas illi ibi tradiderunt. necnon et aliam capellam quandam ad bacheim in pago bvn- nensi. quae est constructa in honore s. mariae semper uirginis. cum omnibus ibidem adiacentiis seu pertinentibus. ubicumque consistunt cum omnibus mancipiis nostris qui in prefatis locis modo manent. Ea uidelicet ratione. ut defensionem et mundeburdum ac saluationem de prefato monasterio eius- demque abbate habeant. Et inter illa duo loca. id est inter s. iustinam et s. mariam ad bacheim assidue. XX. clerici in dei seruicio consistant. ac pauperes. XII. cotidie pascuntur. et nullus abbas quippiam de illis rebus in beneficium praestare alicui praesumat. sed in usus praescriptorum Iratrum in nostra elemosina ac dilecte coniugis nostrae hemmae carissimeque prolis salute ipsiusque otberti ac coniugis suae tarn in terris quam in mancipiis. uineis. pratis. pascuis. siluis. aquis aquarumue decursibus. exitibus et re- gressibus. mobilibus et immobilibus. ad pracfatum monasterium prumiae per- petualiter permaneant absque alicuius contradicentis obstaculo. diebus tarnen uitae suae praefata hildigardia praedatas res securiter babeat. et per singulos annos. X. solidos ad praefatum monasterium prumiae persoluat ad luminaria facienda, et nullus umquam per futura tempora ullam molestiam uel inquie- tudinem de illis rebus, quas otbertw tradidit ad praefata loca facere praesumat rectoribus earumdem rerum. sed sicut sepe nominatus otbertus easdeni res fines ac terminos in sua uestitura habuit. ita deineeps ibi perpetualiter permaneant absque ulla contradictionc. Cognoscat etiam omnium fidelium nostrorum beniuolentia. quia quod nos et carissima coniunx nostra hemma. et dilectissimus filius nostcr rarlomannus deprecati fuerunt de prefatis rebus quas concessimus ad monasterium prumiae hoc pro peticione otberti fecerunt. et ideirco nos propter deum deprecamus. ut memores illius in perpetuum in uestris sacris orationibus sitis. Et ut haec auetoritas per futura tempora a fidclibus nostris uerius credatur. et diligencius obseruetur manu propria sub- ter eam firmauimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus.
Signum hludouuici serenissimi regis.
Ebarkardus notarius ad uicem liutberti archicappellani recognoui.
Data. XIII. kal. nouembris. anno. XXXIII. regni domni hludouuici serenissimi regis. in orientali francia regnante. indict. IUI. actum franco- nofurt palatio regio, in dei nomine feliciter. amen,
9tuS btm golbnen Säuere bet 9lbt«i.
