342
in uilla gilliuelt dicta. in comitatu bertoldi comitis in pago meineueldensi si- tuni theloneum et monetam cum omnibus utcnsilibus per negotiale commercium ad nostras quoque manus imperiales iuste ac iuridicialiter pertinentibus. per hanc nostram imperialem paginam in proprium concedimus. Et ut haec nostrae traditionis seu confirmationis auctoritas stabilis et inconuulsa omni habeatur tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corrobo- rantes atque confirmantes. et sigillo nostro insigniri iussimus.
Signum domni Heinrici romanorum imperatoris augusti.
Ountherius cancellarius uice erchanbaldi archi capellani notauit.
Anno dominicae incarnationis Millesimo XVI. Indictione XIIII. Anno uero domni heinrici secundi regnantis XIIII. Imperii uero III. Actum Frankenforde.
SIuS bem Original.
291. Äatfer Jpemttdj II. kftättgt bie $uttbatum bet ©oEegiatfivd)e gu ^tihtt burd) ben SCBt SÜrolb bafeftft. 1016, ben 17. Dctofcer.
I. n. s. e. i. t. Heinricus dei gratia- romanorum imperator augustus. Omnibus episcopis. abbatibus. comitibus. ceterisque fidelibus nostris tarn presen- tibus quam futuris notum esse uolumus. quia vroldus brumiensis abbas noster fidelis. nostra licencia et consensu quoddam monasterium a fundamentis con- struens. et in honore s. saluatoris domni nostri Ihesu Christi, sanctaeque dei genitricis semper uirginis mariae. necnon uictoriosissime crucis. et s. stephani protomartyris. inclitique martyris s. nasarii. dedicari faciens. imperiali nostrae tuicioni defendendum commendauit. insuper etiam narrauit nobis prae- dictus uenerabilis abbas. qualiter deo annuente. nostraque gratia consentiente. praefatum monasterium canonicis uoluisset locare. eisque ex proprietatibus. quas ipse iure praecario acquisiuit. absque omni monachorum sibi subdito- rum detrimento praebendam adhibere. quarum nomina hec sunt, witenbuoch. stadefelt. Uudesheim. Cuius petitioni ceterorumque nostrorum fidelium sibi conpraecantium. hoc est. archiepiscopi treuerensis popponis. heriberti colonien- sis. erchanbaldi mogontini. eberhardi babenbergensis. brunonis augustensis. hezelini wircinburgensis. burchardi uuormaciensis. comitumque gerlaci. eberhardi. bebehardi. brvriingi. necnon abbatum. bopponis uultensis. vuinrichi treuerensis. liuthardi uuizenburgensis. richardi amarbahensis. assensum prae- bentes. praedicta loca sub nostre tuicionis inmunitatem suscepimus. mer- catumque publicum cum omni iure eiusdem annuale scilicet et ebdoma- dale ad Stipendium fratrum ibidem legitime instituimus. et per hanc imperialem cartam imperamus et praecipimus. ut nullus de praedictis rebus ad alienandum fratribus iam dictis aliquid sibi usurpet. quatinus illos quiete ac pacifice quc deus dedit uel daturus erit possidentes. pro nostra incolomi- tate regnique nostri stabilitate dei misericordiam iugiter exorare delectet. Et ut hec iussionis nostrae donationisque auctoritas uerius credatur. et diligentius
