343

ab omnibus obseruetur. hanc cartam inde iussiraus scribi. manusque propriae subscriptione confirmantes. sigillo nostro insigniri.

Signum domni Heinrici romanorum imperatoris.

Guntherius cancellarius. uice erchanbaldi arcbicancellarii recognoui.

Data XVI. Kai. Nov. Indictione .XV. anno dominice incarnationis M. XVII. Anno uero domni heinrici secundi rcgnantis .XV. imperii autem .III. Actum franconefurt. feliciter Amen.

SIuö bem Original.

292. ©i^of <pofl>o kuvfunbet bte ^erfteOmtg be$ öfters @. Ataxia, an ber Sftofel, imb fdjenft t§m bte Kokette gu 23etoetn.

1017, ben 17. ©ecemfcer.

?

I. n. s. e. i. t. Notum sit omnibus ortbodoxis tarn presentibus quam futuris. qualiter ego Poppo humilis arcbiepiscopus altaria cenobii s. Marie matris domini supra littus Moselle in australi parte sita dedicauerim adbuc rudis in episcopatu meo hunc locum a canonicis possessum inueni. monacbis inde expulsis. quorum conuersatio ibi anterioi' fuit. Quod cum perciperem et diu mecum uoluerem non id deo esse gratum animaduerti. maxime qui ad hoc aliis preessem. ut uitam et mores eorum de malo mutarem iu bonum. Huic cenobio decreui prioris regule restituere statum. lllud pro certo sciens ut sicut antecessori meo illa preordinatio prouenit ad coronam. ita micbi hec permutatio nisi monastice discipline fieret restauratio ad supplicium pa- reret penam. Unde etiam cum a diuersis diuersus sermo ageretur. de reli- quiis et benedictione altaria feci apperiri me presente. et quid in Ulis habe- retur perscrutari caute. Quibus inuestigatis honorifice dedicantur intus repo- sitis reliquiis. Uerumptamen ut post reuocatam memoriam benedictionis ad humanos usus amplius fierent lirmiora et stabiliora ea bonorari aliquo de­creui munere dotario. ut ibidem memoria mei haberetur in perpetuo. unde de proprio capellam Beuera cum quinque mansis. que babebam in manu mea ad gloriam et laudem dei et sanctorum eius supradicto cenobio desti- naui. et inde prebendam michi iure fraterno emi que post obitum meum dispensetur sicut precepero anime saluti. De cetero de bono unde dotaui ecclesiam Christi et matris eius quicunque aliquando molitus fuerit uim fa- cere aut rapto aut dolo anathemate condempno. Quod si non ueritus fuerit. sciat me assisturum cum ante summum iudicem in die magni iudicii et pro tali commisso puniendum iri. Acta sunt hec anno incarnationis domini .M. XVII. indictione XV. Kalend. Ianuarii XVI. anno ordinationis mee primo. procurante Uraldo abbate. regnante Henrico imperatore gloriose subscrip- tis testibus: Borico aduocato. Sizimaro. Odelberto. laicorum. Folmaro cor- episcopo. Bamberto preposito. alio Folmaro. Theoderioo. Tepezone. Ade- lone. clericorum. —.

äufl einem £>ffkiatat8--£tanffumt »on 1285,