420

TJieoderieus cancellarius uice Bardonis archicancellarii rccognoui.

Anno dominiee incarnationis Millesimo LX V. Indictione IIT. Anno autem ordinacionis domni Heinrici IUI. Regis XI. Regni vero Villi. Ac­tum Goslarie. In dei nomine feliciter. Amen.

äuS bcm Etiginal mit boppeltet SKecognition.

364. Äcntg £eitmd) IV. botirt feine ©enta^ünn 23ert^a mit ber SIbtei @. SKajrimini unb beftattgt ber (entern iftre ©üter. 1066, ben 13. SuH.

I. n. s. e. i. t. Heinricus diuine pietatis adiuuante dementia rex. Si locis diuino cultui mancipatis et inibi deo famulantibus digne consulimus. multomagis j 11 i loco sacratissimo aliqua pietatis opera impendimus. per quem et a quo regni nostri statum semper confirmabimus et coniugem nostram legitimo iure nostre rcgalitati in regnum associare. dotaro et sublimare debemus. Proinde cunctis fidelibus nostris tarn presentibus scilieet quam fu- turis notum esse uolunr.us. qualiter nos de nostri statu regni tractantes Berhdam contectalem nostram in Christo nobis dilectissimam a cunctis regni nostri principibus electam regalibus nuptiis in uilla Trihuria nostre rcgali­tati copulauimus. et secundum morem et institutioncm piissimi genitoris nos­tri auique nostri Heinrici uidelicet atque Chuonradi inuictissimorum jmpera- torum aliorumque predecessorum nostrorum regum et imperatorum. Heinrici necnon trium Ottonum. Arnblphi. Magni Caroli. Pij)pini. Dagoherti. Co?i- stantini et omnium regum et imperatorum a tempore prefati Constantini et Helene matris illius sanctissime usque ad nos cum abbatia s. Maximini. qui in suburbio Treuirorum corporaliter quicscit. cum omnibus rebus et ec- clesiis ac possessionibus ad eam in quibuscunque locis iuste et legaliter per- tinentibus prenominatam coniugem nostram Berhtam scilieet reginam legi­timo iure in regnum nobis associauimus. dotauimus ac perpetuo iure firma- uimus. ut sicut i*euera primitus per b. Petrum apostolum et diseipulos illius sanetissimos Eucharium. Valeriurn. Matemum. et postea per b. Agritium. Maximinum atque Paulinum in Treuirensi episcopio. et inde per totam Gal- liam catholice fidei et Christiane deuotionis cepit pullalare et initiare sacra- mentum. ita et per prefatam abbatiam s. Maximini omnes reges et impera- tores ac coniuges illorum regie dignitatis et propagande sobolis pereipiant fundamentum. Volumus etiam atque huius nostre regalitatis edicto preeipi- mus atque firmamus. ut eadem abbatia nulli ecclesie -uel sedi siue persone quoquo pacto unquam famula aut appendex subiaceat. sed sicut sub prede­cessorum nostrorum. sie sub nostro quoque mundiburdio et defensione alio­rumque successorum nostrorum tuitione libera semper permaneat. Addentes uidelicet et per hoc nostre regie auetoritatis priuilegium firmissime decer- nentes. ut Theodericus eiusdem loci abbas suique successores prenominate contectali nostre Berhte scilieet in Christo nobis karissime. aliisque post illam reginis et imperatrieibus in regia curia semper seruiant et obsequantur.