421
Et quia sub Heinrico pie memorie augusto ante auum nostrum Chuonra- dum proximo. ea bona illis ablata sunt, unde ad militiam ire uel nostre regalitati seruire. aut unde se suosque prius uictitare uidebantur. uolumus atque constituinius. ut quotienscunque ad regalem curiam uenerint siue uocati fuerint. de regia mensa pascantur. et inter curiales et domesticos atque ca- pellanos regia et regine non infimi semper habeantur. sicut reuera ministros et procuratores illius ecclesie decet. de qua et per quam reges et impera- tores et coniuges illorum legitimo iure in regnum et imperium semper dotari et confirmari uidebuntur. Constituimus preterea et ad prebendam fratrum inibi deo famulantium specialiter delegamus. quicquid per priuilegia Heinrici ge- mtoris nostri atque Chuonradi aui nostri aliorumque predecessorum nostro- rum regum et imperatorum. a Constantino uidelicet et Helena matre eius usque ad nos ad peculiaritatem illorum pertinere cognouimus. id est. bas ec" clesias. Gozoluesheim. Albucho. Weildestein. Wienheim. Husun. Dieden- houun. Winueldun. et insuper omnes s. Maximini ecclesias cum decimis. cuicumque curtes beneficiate sint. necnon omnes salice terre decimationes quas in usus bospitum. peregrinorum ac pauperum constituimus. uel quicquid in bis locis habere uidentur hactenus. hoc est. Suaueheim. Einrnes- heim. Mannendcä. Narheim. Apula. Sceringesfelt. Bukinheim. Hesines- heim. Siemera. Guntereshusun. Buosbach. Holtzhusun. Sueppenhusun. Bi- uenacho. Louuin. Okeisheim. Lieznich. F?-actta-is. Batheresdorf. Bustat. Meixbrath. Frainkingun. Miezricke. Decima et Vallis cum suis pertinen- tiis. Mai'kideth. Daleheim, Murmirdinga. Druhdildinga. Pische. Scitilinga. Mambro. Linniche. Miersche. Euerlinga. Fula. Astillabrunna. et quod in pago blesense siue salnenne aut Saüingouue. uel iuxta Metensem urbem in uilla Wilere. aut in ipsa ciuitate in uineis aut areolis habere uidentur. Curtem etiam quandam uocabulo Prichina ultra Bhenum fluuium sitam. quam genitor noster Heinricus pie memorie imperator augustus per prefatum Theodericum ab- batem cuidam Anslielmo ministro suo beneficiari preccpit. sed postea peni- tentia ductus et b. Leonis pape atque Agnetis genitricis nostre piissime interuentu commonitus eiusdem loci fratribus reddidit atque firmauit. ita et nos illius exemplum sectantes. eandem curtem cum omnibus rebus ad eam iuste et legaliter pertinentibus s. Maximino et fratribus sibi seruientibus ab ista die et deinceps per interuentum Berhte contectalis nostre dilectissime reddimus atque firmamus. et ut sagimen et femoralia. mantelas et mensalia inde habeant. et hospites ac paupercs inde suscipiant. statuimus atque iube- inus. et ut nullus successorum nostrorum regum uel imperatorum ncque ab- bas aliquid de predictis curtibus uel ecclesiis preter hereditaria seruientium beneficia cuiquam prestare presumat. firmissime interdieimus. Ilarum omnium rerum testem cartam hanc inde conscribi. et sigilli nostri impressione iussi- mus insigniri.
Signum domini Heinrici quarti regis.
Sigehardus cancellarius ad uicem Sigefridi archicancellarii recognoui.
Data III. Idus Iuly. anno dominice incarnationis. M.L.XVI. Indictione
