uero seruicium erit modius dimidius tritici. situla uini una. porcus unus sex denarii. gallina una. auene modius et dimidius. Super bannum et licentiam de uineis colligendis et super piscationes fratrum nullam potestatem aduoca- tus habebit. plaeitum cum seruientibus id est searariis s. saluatoris semper post natale s. remigii. VIII. die. in merniche placitabit. eadem die ex parte abbatis iam dictum seruicium integrum si uenerit accipiat. si autem non ue- nerit. seruientes de placito absoluti erunt. et uillicus de seruicio per totum illura annum. In quocunque autem loco iure plaeitum habere debet. eadem die uillicus abbatis seruicium aduocato tribuat. et nusquam alibi. quia com- muniter debent frui. ibique constituta antiquitus die familia. si ei ante tres uel duos dies renunciatum non fuerit. in curte expectet plaeitum. quod si ab aduocato neglectum fuerit. uillicus de seruicio. et familia absoluta erit de placito. Unusquisque de familia diem unum in anno operetur aduocato ad pru- miam siue ad kam et nusquam alibi. Hec sunt aduocatorum iura et offieia. et hec conditio inter predictum abbatem unolframmum pritmiq et ipsius loci aduocatum berchdolfum de ham et filios eius. et omnes post eos aduocatos. a filio quidem nostro et prineipibus nostris constituta et laudata. a seruientibus autem ecclesie iurata. que omnia ab ipso filiisque suis bene sunt laudata. sed in multis postea male seruata. Post mortem enim patris iunior filius in beneficio eius successit. qui rursum proiecto iure per uias patris passim in- cessit. quod iterum abbas sepius pi'oclamans. et quasi incunsolabiliter dolens, cum aliud non poterat. donum beneficii fratri eius. b. uidelicet usque ad audienciam nostram. nostrorumque prineipum protraxit. ubi pertinacia tanti mali patris et fratris ab omnibus qui aderant intellecta. cum iure legali ne- gare ei posset. consilio tarnen nostro rogatuque non modico ibi in presencia nostra reeepit. sed tali conditione ipso iaudantc et uix impetrante. ut si quic- quam de his que laudata a patre et a seruientibus ecclesie fuerant iurata. ipse uel quisquam post cum infringeret. non aliud iudicium quam proscrip- tionem tocius benerieii. quod ab ecclesia tencret exspeetaret. Isti autem sunt qui aduocatorum iura predixerunt et sacramento confirmauerunt. roricus de tidendorf. vualtenis de herlingesdorf. adelgerus et ruogents de liezingun. adilgerus et engiln'ch et uuizo de buodeneskeim. adilhart de hecilesrode. ro- rich de herminesdorf. emost de badenheim. uvalterus de wuetlindorf. albeuuin de suieuirdeslteim. Hec sententia coram me prineipibusque nostris sie tandem est diffinita. nostraque auetoritate firmata. Ilii autem testes sunt qui huic conditioni aderant. henrieus rex filius noster. bruno archiepiscopus treairensis. fridericus archiepiscopus coloniensis. iohannes episcopus spirerüfcs. burchardus episcopus monaateriensis. otto episcopus babenbergensis. emehart episcopus wuir- cinburgensis. otbertvs episcopus Jeodiensis. et alii quamplures episcopi. fridericus dux. adelbertus. gerardus. tlieodericus. comites. item gerardus frater abbatis. gerlach, meginlierus. richuuin. euono. folemar. hereman. Heinrich, gun- dekar. erhenbolt. et alii plures.
Slu« b«m golbnen Suc^e bet Slbtei.
